In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](23,10 )Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis — sine iuramenti — luxit terra. arefacta sunt arua — sine pascua — deserti; factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis. Hoc, quod nos de Hebraico posuimus: quia adulteris repleta est terra, in LXX non habetur, qui iuramentum\' dixere pro \'maledictione\'.

redditque causas, quod propter adulteria et maledicta siue superfluum iuramentum, immo periuria, frugum sterilitas consecuta sit. quicquid de terra Iudaea iuxta litteram intellegis, refer ad congregationem credentium, quoniam propter adulteria et mendacia siue periuria uirtutum et donationum dei sterilitas in ecclesiis sit.