In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 20,14-18 )Maledicta dies, in qua natus sum, dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta maledieius uir — siue homo —, qui annuntiauit patri meo dicens: natus est tibi filius masculus, [*]( 2 cf. Lac. 6, 8 4 Ps. 142, 2 10 *Bom. 12, 19. *Hebr. 10, 30 12 *Eph. 5, 13 15 cf. Matth. 5, 3 cf. Lac. 6, 24 17 Gal. 2, 10 25 *Hier. 20, 15 ) [*]( 1 intemaj in aeterna V 5 iostificabitur v 6 qui] pro add. Erasmus v sciant V 7 propugnatorem habere v 8 nunc] non Ma.e. 10 uindictamj et add. VΡυ 11 releoatnx L 14 pessimorumj malorum Vulg. 15 quia P,Ma.r. paupEr estj paapere P .16 de quibus et c 17 pauperes V fuerint Ma.r. 19 autemJ enim F 25 maledietos P filius] puer Vulg. )

246
et quasi gaudio laetificauit cum! sit homo ille, ut sunt ciuitates, quas subuertit dominus et non paenituit eum ! eum. diat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano, qui — siue quia - non me interfecit a uulua, ut fierei mihi mater mea sepulchrum et uulua eius conceptus aeternus. quare de uulua egressus sum, ut uiderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei?

Qui putant animas fuisse in caelestibus et de meliore in peiorem statum praecipitatas, hoc et huiuscemodi utuntur testimoniis, quod scilicet melius fuerit in caelestibus quam in terrenis commorari et corpus humilitatis assumere, noua quaedam, immo iam uetera hereseos suae argumenta quaerentes.