In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

nos uero legentes illud beati Iob: maledicta dies, in qua natus sum, et nox illa, in qua dixerunt: ecce masculus, et: maledictus homo. qui annuntiauit patri meo dicens: natus tibi est puer, huic testimonio coaptamus, quod scilicet melius sit non esse quam uiuere in suppliciis iuxta illud, quod scriptum est: mors uiro requies, cui elusit deus uiam suam, et iterum: quare data est misero lux et uita his. qui in amaritudine animae- sunt?

et in euangelio simpliciter dictum legimus: melius ei fuerat. si natus non esset, non quo sit, qui natus non fuerit, sed quo melius sit non esse quam male esse; aliud est enim omnino non esse, aliud! cum sit, absque ulla intermissione cruciari, quomodo mortem quietam uitae [*]( 4 *Hier. 20, 17 9 qui] scil. Origenistae 12 cf. Phil. 3, 21 14 *Hiob 3. 3 16 *Нier. 20. 15 19 *Hiob 3. 23 20 *Hiob 3, 20 23 *Matth. 26, 24 ) [*]( 4 meridianum La.c. qui om. P,Mp.r. aiae quia om. υ 5 interfecit me v al in Ap.c.m2 6 sepulcram La.c. 9 meliori codd. (corr. L; cJ. p. 238, 12) 13 sua V 17 est tibi AVΡυ 18 quod] ut 20 clausit ΑΡυ 22 euangelium Ma.c. similiter P 23 esset] fuisset v quod Ap.c.m2,υ 24 quod VP,Ap.c.m2,υ 25 omninoJ omai Aa.em2 homini Ap.c.m3 )

247
miserae praeferimus. unde et Amos diem appellat tenebrarum diem afflictionis et Iacob eo, quod uiierit in labore et angustia. dies uitae suae paruos et pessimos uocat et Paulus apostolus dicit: ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam et iterum: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Hebraei quintum mensem.