In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

cumque se sciat iustus habere propugnatorem deum, tamen inpatientia fragilitatis humanae, quod nouit esse uenturum. iam nunc uidere desiderat. cui et reuelauit causam suam, qui dicit in alio loco: mihi uindictam, ego retribuam, dicit dominus. felix autem conscientia, cuius causa domino reuelatur dicente apostolo: omne. quod manifestatur. lux est.

[*]( 20,13 )Cantate domino, laudate dominum, quia liberauit animant pauperis de manu pessimorum! Qui pauper est spiritu nec habet diuitias, quae receperunt in isto saeculo consolationem suam et de quibus Paulus loquitur: tantum ut pauperum memores essemus, cum fueiit uindictam a domino consecutus, dominum laudat in spiritu et se de manu pessimorum erutum gloriatur. hoc autem totum fit non nostro merito, sed eius gratia, qui pauperem liberauit nec habet diuitias superbiae corruentis, sed humilitatem pauperis liberati