In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

IIIud de Iudaeis aictum sit et de hereticis, qui spem habent in nomine, m Christo uidelicet suo, quem non filium dei. sed purum hominem putant esse uenturum. e contrario uir ecclesiasticus, qui confidit in domino, audit illud: et scitote, quoniam dominus ipse est deus. confidit in domino et illi ligno conparabitur, de quo et in primo psalmo canitur: et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium eius non defluet.

super aquas autem: spiritus sancti gratiam, diuersas donationes. quod ad umorem mittit radices suas: a domino accipiat ubertatem; sed et aliter possumus dicere, quod de siccitate Iudaica translati simus in baptismatis gratiam sempiternam.

et non, inquit, timebit, cum uenerit aestus — uel tempus persecutionis uel dies iudicii —; et erit folium eius uiride — siue erunt in eo ramusculi frondentes —, ut numquam timeat siccitatem, sed cunctarum uirtntum germinet gratia. cumque tempus siue annus uenerit siccitatis, non metuet, quando dominus iratus mandauerit nubibus. ne pluant super Israhel imbrem.

Quodque sequitur: nec desinet facere fructum, illum locum, qui in Marco scriptus est. [*]( .)2. 4. 5 *Hier. 17, 8 6 cf. Hier. 17, 5 9 Hier. 17. 7 *Ps. 99, 3 12 Ps. 1, 3 14. 16. 19 20 Hier. 17, 8 21 *Hier. 17, 3 24 cf. Esai. 5, 6 25 *Hier. 17, 8 ) [*]( 1 uenit P 2 uirede L 3 eius] quasi add. P 4 soliicitam APp.c.m2 cum Vulg. o desinit P,Ap.c. 6 alt. de om. v 7 hominem P.Aa.r. L e] & P 9 confidet P audiet P 10 confidit (fi s. u.) L 11 alt. et om. V 15 gratiamj per add. s. «. M 16 humorem AYP suas] ut add. Mp.c.m3,v 17 accipiet Ap.e. 18 sumas MV 19 estns Mp.r. aestas V 21 uirede La.c. 23 gratiam VPv 26 lllud locus r marcho Ma.r.. ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 14 )

210
quod uenerit dominus ad ficum et non inuenerit in ea fructus, quia necdum erat tempus, et maledixerit ei, ut fructus non faciat in aeternum, exponere poterit. qui enim confidit in domino et dominus est fiducia eius, etiam in tempore Iudaicae siccitatis non metuet, sed semper afferet fructus credens in eum, qui semel pro nobis mortuus est et ultra non moritur et dicit: ego sum uita.