In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

unde cane, ne uelis eis credere et spem habere consanguinitatis, per quam maiore in te quam hostes odio desaeuiant\'. potest hoc et de saluatore accipi. quod fratres eius et domus patris illius pugnauerint contra eum et clamauerint uoce plena dicentes: crucifige, crucifige eum; non habemus regem nisi Caesarem.

[*]( 12, 7. 8 )Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam mea m in manu inimicorum eius. facta est mihi hereditas mea quasi leo in silua; dedit contra me uocem, ideo odiui eam. Qui in euangelio locutus est: surgite, abeamus hinc, et iterum: relinquetur uobis domus uestra deserta, hic etiam in propheta eadem comminatur et, quod facturus est, fecisse se dicit. hereditas enim domini est Israhel et funiculus hereditatis eius.

quod autem ait: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum eius, illud est: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo resumendi illum. facta est autem hereditas quondam domini populus Iudaeorum contra eum quasi leo in silua, quando pari aduersum illum in passione uoce clamauit. et quia dedit contra eum uocem suam, ideo [*]( 2 cf. Gen. 19, 37. 38 8 *Iob. 19, 15 14 *Ioh. 14, 31 15 Luc. 13, 35 17 cf. Esai. 19, 25 18 cf. Dent. 32, 9 Hier. 12, 7 20 *Iob. 10, 18 ) [*]( 1 uastanit P,MAa.c. tu V idumei AVP 2 tui om. M lotb AP generati] nati v amon VP 4 exultent P unde] & add. P 5 maiori codd. (corr. L; cf. p. 113, 12.161, 25) υ 6 deseuiant L saluatori La.c. accepi P 7 illins] eius v pugnauerunt VP 8 plena noee MAVPv 11 dileetam mẹạm A manum MP 13 audiui n 14 habeamus A, (ab eras.) P 16 hoc Ap.c.m3 hinc P 17 dick P alt. est} et VP,LMAa.c., om. n 18 foniculum Y 19 manuj ammu V manum υ 20 meam] in manu inimicorũ eios add., sed exp. L 23 aduersua Mv)

156
eam odio habuit et abiecit et, quae quondam fuit dilecta atque carissima. nunc appellatur odiosa.