In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 12, 9 )Numquid auis d discolor herecu tas s mea mihi? numquid ciuis tincta per totum? uenite, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad deuorandum ! LXX: numquid spelunca hyaenae hereditas mea mihi? an spelunca in circuitu eius super eam? pergite, congregate omnes bestias agri et

ueniant, ut comedant eamf Auem discolorem tinctamque per totum iuxta litteram pauum uocat. \'tantam\', inquit, \'habuit pulchritudinem Israhel et tantis fuit Hierusalem distincta uirtutibus, ut nihil esset bonorum, quod non cerneretur in ea. quia igitur mihi facta est hereditas quondam mea, id est populus Israhel, quasi leo in silua et dedit contra me uocem suam et eam omni odio detestatus sum, idcirco uenite et congregamini contra eam, omnes bestiae terrae, diuersarum gentium multitudo, et deuorate eam, quae suum dominum non cognouit!\' sin autem.

ut LXX et alii interpretes transtulerunt, legitur: numquid spelunca hyaenae hereditas mea mihi?, referamus ad immunditiam nocturnae bestiae, quae uiuit cadaueribus mortuorum et de sepulchris solet effodere corpora nihilque est immunditiae, quo non uescatur. talis est Israhel offendens dominum suum et omnium bestiarum morsibus traditus.