In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](12,5 )Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? si in terra pacis confisa es, quid facies in superbia — siue fremitu — Iordanis? \'Si\', inquit, \'crebra te uicinarum gentium captiuitas fatigauit, Moabitarum et Ammanitarum, Philistiim et Idumaeorum, quid facies ad longam captiuitatem, quae te Chaldaeam usque ductura est?\' et conparat pedites equitibus, quia re uera et iuxta historiam omnis Persis et uniuersa

Chaldaea et regionum illarum exercitus gaudet equitatu. istae autem gentes, quas supra memoraui, propter difficultatem locorum non tam pugnae aptae sunt quam latrocinio. seruatque μεταϕορὰν et dicit: (si cum peditibus currens lassitudine defecisti, quid facies, si equis cursum tuum uolueris coaequare? et si in terra tua aliquam habuisti fiduciam, quid actura es, cum Iordanen transieris et illius gurgites sustinueris?\'

[*]( 12, 6 ) Nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnauerunt aduersum te et clamauerunt post te plena uoce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona! \'In tantum\', inquit, \'grauissimis Iordanis. operiere fluctibus et equitum te de longe uenientium [*](5 *Hier. 12, 5 12 cf. lin. 7 ) [*]( 1 quia) quidiu Ap.e.m2 quo V, (0 in ras.; usq; add. s. u. m3) M animas V peccantium] durat add. s. u. m3 M non nmtetur L,Am3, om. MV,Pa.c.m.2 mouerit (ex non) Am2 non flectebatur ad poenitentiam v 3 si] nam si MV non si (am s. on) P con (v s. on) P pedibus LPa.c. 4 concedere V si] cum autem Vulg. 5 confisa esj secnrus fueris Vulg. est La.T. 6 te crebra υ gentium s. u. L 7 fugaait v mohabitarum Pa.T. manitarum V phylistim P 8 facias P 9 chaldeam LA. 11 chaldea MA regionem V 13 aperte Y 14 CHӨaΦωΡaN V, (metaphora 8. u.) A MeӨΛΦΟpaN (metaforā B. u.) P metaphoram v si cum] secon Pa.c. pedibus La.c. 16 es om. P,Aa.c.m2 17 iordane V Iordanem e gurgitem V 18 doma P et add., sed eras. V 20 post te] poste P nec V 21 bona om. P 22 operire P operieris v equitatus Mp.c. )

155
multitudo uastabit, ut fratres quoque tui, Idumaei, et domus patris tui, qui de Lot stirpe generati sunt, Moab et Ammon, etiam ipsi tempore necessitatis et angustiae dimicent contra te et insultent tibi.