In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 10, 11 ) Sic ergo dicetis eis: di, qui caelos et terram. non fecerunt, pereant de terra et de his, quae subb caelo sunt! Falsis dis et, qui artificio reconpositi sunt, ista dicenda sunt - illi enim nec caelos fecere nec terram -, quaeque cooperatores Christi, qui dei uocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam magna ex parte fabricantur.

[*]( 10. 12 16 )Dominus. qui facit - siue fecit - terram [*]( 5 cf. I Cor. 3. 18. 19 6. 8. 9. 11. 13 Hier. 10, 10 20 cr. 1 Cor. 3, 9 22 *Hier. 10, 12 ) [*]( 1 nos om. M possimus P obrizJm A, (n s. y) M obrizum V obrizem P 2 insecus Ma.c.m2 uilesque Ap.c. hyacinto A hiacintho V iacincto P 4 polliceatur v 5 sapientium P,Ap.c.,v saecula V 6 ceteri Va.c. 7 illi V 8 uniuersi Va.c. 9 et] iste A in ras., ille add. v 12 hii P 14 popalos V,Ma.c. 15 praenalet VP 16 dicitis P,La c. di Lp.r. di La.r. dii cet. celo V caelum P terra V 17 qui MP,La.c. 18 diis codd. (corr. L) artificiore conpositi L artificiose con(m)positi MAVv 19 isb] enim add. VP,LMAa.c. facere MPAa.c. fecerunt u 20 quaeque scripsi quae codd. qua (scil. terra) Engelbrecht, qui cooperatores Christi per ironiam de falsis diis dictum putat et comma non post domini, sed - post ecclesiasticam ponit collato I Cor. 8, 5; qui v coperatores LMa.c. operatores V sunt add. v qui om. v di La.r., cod. Monacensis 14425 di Lp.r. dii cet. p 21 fabricantur] fabricant domum v 22 dominus om. c cum Vulg. siue] qui add. v alt. facit Va.c.m2 )

133
in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos. ad uocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et eleuat — siue educit - nebulas ab extremis terrae, fulgura in pluuiam fecit et educit uentum — siue uentos — de thesauris sius.

stultus factus est omnis homo a srientia, confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflauit. et non est spiritus in eis. uana sunt et opera risu digna; in tempore uisitationis suae peribunt. non est similis (his) pars Iacob; qui enim formauit omnia, ipse est et Israhel uirga hereditatis eius; dominus exercituum nomen est illi.

Qui facit terram in fortitudine sua, deus pater est. facit autem in fortitudine sua, domino saluatore; Christus enim dei uirtus et dei sapientia. qui ipse est et prudentia, in quo extendit caelum. ipse enim dixit et facta sunt; ipse mandauit et creata sunt, loquens ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ad uocem suam dat multitudinem aquarum in caelo.

omnis enim doctrina domini de caelestibus fluit dicente Dauid: pluuiam uoluntariam segregabis, deus, hereditati tuae et infirmata est; tu uero perfecisti eam. et - eleuat — siue educit - nebulas ab extremis terrae. nebulae siue nubes, quibus mandauit dominus, ne pluerent super Israhel imbrem, educuntur ab extremitatibus terrae. [*]( 3. 5 *Hier. 10.13 12, 13 Hier. 10,12 14 cf. I Cor. 1.24 16 Ps. 32. 9 17Gen.1,26 19 Hier. 10,13 21Ps.67,10 22.23*Hier.10,13 24 cf. Esai.5.6 ) [*]( 1 fortitudinem suam L urbem P 2 etj in add. v 3 ducit Aa.c. 4 nebalam V extremitatibus Vulg. fulgrora V,МAa.c. pluuia La.c. (= p. 134, 4) 5 facit Ap.e. cum Vulg. uentus P 6 scientia] sua add. v 7 artifei omnis Vulg. scoltili La.c. sculpti Ma.c. 9 opus v cum Vulg. opera risui V,Mp.c. operarii sui P,Ma.c. dlgnum v cum Vulg. 10 his add. Hrabanus, om. codd.. ante similis tr. Ap.c.m2,v cum Vulg. (cf. p. 135, 6) pars] in add. P 11 firmauit P 12 est om. Vulg. illi] ei P 13 pater—dn̄ο s. u. L 14 sua; in add. s. u. M 15 quia P alt. et om. Y qua Ap.c. 16 eiendit V 18 iomaginem V 21 uolumtariam La c. 23 nebula Jf 24 deus t )

134
quorum una nebula loquebatur: puto enim, nos deus apostolos ostendit nouissimos tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus.

fulgura in pluuiam fecit. cum enim imber de caelo uenerit doctrinarum et arentia hominum corda satiarit, tunc coruscationes inuenies et clara fulgura sapientiae. et educit uentos de thesauris suis, in quibus sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. stultus factus est omnis homo a scientia. licet ille Paulus, licet Petrus, licet Moses et Abraham sint, ad conparationem dei cuncta eorum sapientia in nihilum deputabitur; unde et fatuum dei sapientius est hominibus.

confusus est omnis artifex in sculptili, qui de suo corde simulacra confinxit, falsumque est, quod conflauit. si autem stultus est omnis homo a scientia. stultum est omne falsumque, quod fecit. et non est spiritus in eis. notandum, quod et in isto capitulo \'uentus\' et \'spiritus\' uno nomine apud Hebraeos appellatur \'ruha\'; spiritum autem sanctificationis uocat, qui in hereticorum mentibus non potest inueniri.