In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 10, 6—10 (9) )Non est similis tui, domine; magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine. quis non timebit te, o rex gentium? tuumest enim decus, inter cunctos sapientes gentium et in uniuersis regnis eorum nullus est similis tui. pariter sapientes ei fatui probabuntur;

doctrina uanitatis eorum lignum est: argentum inuolutum — siue productum — de Tharsis affertur et aurum de Ophax, opus artificis et manus aerarii; hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum — siue sapientium — uniuersa haec. dominus autem deus uerus est; iste deus uiuens et rex sempiternus. ab indignatione eius commouebitur terra et non sustinebunt gentes com- [*]( 2 *Hier. 10, 5 6 Uerg. Aen. III 120 21. 24 *Hier. 10, 9 ) [*]( 3 facere possunt v 5 uirgilianum VP,La.c.Ap.c. uergillianum M 6 nigrum V zepbiris V, (i pr. ex e) M zepheris AP 9 confringunt P 10 grandia in mg. M sinplices F aurib; P 11 eloquis P 15 magnusl ea add. Vulg. 16 qui V 17 enim est V 19 insipientes Vulg. fatui et sapientes v 21 daarsis P 22 ofaz MAVP 23 hiacintus La.c. hyachynthas M hyachvntus A hiacinctus F lacinctus P 25 ipse MAp.c. cum Vulg. 26 ei V 27 sustenebunt La.c. )

131
minationem eius.

Haec in LXX non habentur, sed de Theoaotionis editione in plerisque addita sunt et, cum iuxta litteram uideantur perspicua, iuxta ὰναγωγὴν magnam habent difficultatem. nullus enim similis est deo uero eorum deorum, qui heretica arte finguntur. omnes timebunt eum. qui rex gentium est; principium enim sapientiae timor domini et de eo proficimus ad caritatem. tuum est.

inquit, decus; in ueritate decor, m mendacio turpitudo. quamuis heretici iuxta sapientiam mundi, quae destruitur, sibi sapientes esse uideantur, tamen in omnibus regnis, quibus lacerant ecclesiam, nullus est similis tui dicente sermone diuino: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo.

simul sapientes et fatui sunt; doctrina eorum pro qualitate ingenii uel uilis est et ligno conparatur uel similis argento propter eloquii uenustatem; affertur de Tharsis — uel Indiae regio est, ut uult Iosephus, uel certe omne pelagus Tharsis appellatur et caeli habet similitudinem — et tamen inuoluta est uerborum artificio; si enim patuerit, decipere non poterit. et aurum de Ophaz.

septem nominibus apud Hebraeos appellatur aurum, quorum unum \'ophaz\' dicitur, quod [*]( 1 *Hier. 10, 6—10 6 Prou. 9, 10 etc. 7 cf. Eccli. 25. 16 sec. Vulg. Hier. 10, 7 9 cf. I Cor. 13, 8 10 Hier. 10, 7 11 1 Cor. 1. 19 15 *Hier. 10, 9 16 cf. Joseph. Ant. Iud. I 127. IX 20S. Beil. lad. VII 238 (sed ubique de Tarso, Ciliciae orbe. loquitur) 19 Hier. 10. 9 ) [*]( 1 hoc V habetur V sed] et add. P,LMAa c. de om. VP 2 im V 3 NaτaτΜΝ VP, (in mg. anagogen) M NaτaτΜΗ (anagogen s. u.) A anagogen v magnfi V 5 timebant P quia r 7 caritatem] ueram add. e 9 destruetur r 11 entiam sapi,. H. L 13 doctrinf P eorum] quorum P 14 ingens MVP,Aa.c. oiles La.c. ligno V. (o in ras.) L, (o ex a) A lignis MP 15 uetustatem Aa.c. affertorj argentum add. s. u. m3 A affertur de eras. M tarsia La.ebis posuit Erasmus v 16 regio Indiae e at uult IosephosJ per memoriae lapsum Hieronymus hoc loco et in Dan. 10, 6 falsa de Iosepho tradit; cf. Index s. u. Tharsis ual L uult om. v iosepphus Lp.c. ioseppus P 17 habent VP 13 artiticio] siue producta add. v potuerit P,La.c. V?), (n inuoluitur s. potuerit MAm3 uoiaerit p 20 hanam P quos Pa.c.m2 ) [*]( 9* )

132
nos dicere possumus \'obryzum\', ut splendeat in superficie idolorum, quod intrinsecus lignum est uilisque materiae. hyacintho operiuntur et purpura, ut superficie sui oculos decipiant, dum caelorum sibi colorem et regna caelestia pollicentur; et tamen opera sapientum sunt uniuersa haec, qui in saeculo sapientes putantur, ceterum apud deum stulti sunt.

dominus autem deus noster deus uerus est - illa ergo uniuersa mendacia - et ipse deus uiuens - igitur illa mortua, quae finguntur, - et rex sempiternus - hereticorum umbrae ad tempus praeualent, sed longo tempore corrumpuntur — ; ab indignatione eius commouebitur terra - hi, qui terrena habent opera et terrena simulacra confingunt, - et non sustinebunt gentes, nequaquam populus domini, sed gentium multitudo, quae dei comminationem ferre non praeualent.