In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Propter futuram captiuitatem et euersionem Hierusalem lamentatrices uocari iubet, quae solent in luctu uoce flebili et lacertos manibus uerberantes ad lacrimas populum prouocare; hic enim mos usque hodie permanet in Iudaea, ut mulieres sparsis crinibus nudatisque pectoribus, uoce modulata omnes ad fletum concitent. se autem iungit deus conpatientis affectu siue propheta, ut, quicquid populus sustinet, ipsum sustinere et sentire se dicat. quod autem infert: quia uox lamentationis audita est de Sion, statim sequitur, quae ista sit uox.

[*]( 9, 19 b )Quomodo uastati sumus et confusi uehementer? quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt - siue abiecimus — tabernacula nostra. Uox ista est lamentantium Sion: quomodo uastati sumus et confusi uehementer?

statimque sibi ipsi respondent et causas uastationis exponunt dicentes: quia dereliquimus terram nostro uitio atque peccato et deiecta sunt tabernacula nostra, quae quasi praetereuntes quondam possidebant. dicant hoc et in persecutione quondam credentium turbae, quoniam idcirco uastatae sint atque confusae, quia dereliquerint terram domini et deseruerint tabernacula sua.