In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9,20.21 )Audite ergo, mulieres, uerbum domini et assumat auris uestra sermonem oris eius et docete filias uestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum, quia ascendit mors per fenestras[*]( 1 *Hier. 9, 18 2 *Hier. 9, 19 10 *Hier. 9, 19 15 *Hier. 9, 19 16. 18. 19 Hier. 9, 19 )[*]( 1 sine uestrae om. M quia Vvlg. 5 lacertus La.c. 6 hinc P et La.c. & ut MP,Aa.r. 7 modolata Ma.c. 8 cou(m)patientes VPa.c. 9 ipsum eras. A 15 abicimns MP 17 ipsi sibi P causas] suae add. e 18 uastationes La.c. 19 deleta (ex delicta) M 20 possidebant—quondam om. P 21 persequationem M 22 sunt v dereliquer P 23 deaererint La.c. deseruerunt Aa.c. desuerint P 24 ergo om. Y 25 assumant Yulg. aures P,La.c., Vulg. uestrae Vulg. )

125
nostras, ingressa est domos nostras disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis! In superiore capitulo dixerat: uocate lamentatrices et ueniant et ad eas, quae sapientes sunt, mittite et properent; nunc quasi praesentibus loquitur in condemnationem sacerdotum atque doctorum et uirorum omnium, ut illis cessantibus a doctrina istae audiant uerbum domini et assumant sermones oris eius doceantque filias et proximas suas planctum causasque lacrimarum, quia ascendit, inquit. mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras.

quod quamquam et spiritaliter possit intellegi eo, quod per omnes sensus ad animae interitum mors introeat peccatorum, tamen et de Babyloniorum impetu intellegi potest. quod tanta sit fortitudo et uelocitas proeliandi, ut non exspectent reserare fore. sed per fenestras et tecta conscendant, ut domos uastent Hierusalem. pereunt autem paruuli, qui foris sunt et egrediuntur de Hierusalem, et iuuenes, ad quos scribit et Iohannes. qui non ingrediuntur per artam et angustam uiam, quae ducit ad uitam. sed ambulant per plateas, de quibus scriptum est: quam lata et spatiosa uia, quae ducit ad mortem!

[*]( 9, 23.24 )Loquere: haec dicit dominus: et cadet morticinum hominis — siue cadauera hominum - quasi stercus super faciem regionis — siue campi — et [*]( 3 Hier. 9, 17 9 Hier. 9, 21 17 cf. I Ioh. 2. 13 18 cf. Matth. 7. 14 19 *Matth. 7, 13 22. 23 *Hier. 9. 22 ) [*]( .1 (= 10) domus P.La.c Ap.c., Vulg.; cf. p. 81. 8 2 fores P supenori La.c.Ap.c.,v (cj. p. 113, 12) autem add. YP 3 ueniat La.c. ad om. P,La.c. 4 nuacj non P 5 condemnatione La.c. 7 doctrina P iste V isti P sumant P sermonis La.c. sermoBem P 9 inquit om. v 11 spiritualiter Ap.c.m2 sensos Pa.c. 13 babii. P inpetn La.c. impetn M 14 pliandi V expectent MVP reserari Ap.c. sed] et add. v 15 ut] & M domus MP,La.c.Ap.c.; cf. lin. 1 (=p. 126, 12) 17 iuuenes tr. ante de; pr. et om. P iohannis P,La.c. 18 egrediantur M ducitur Ma.r. 20 latam Ma.r. uia postea add. P 21 cadit La.c. morticinium v (= p. 126, 13) 22 quasi] quia si L 23 campi et] capia P )

126
quasi faenum post tergum metentis et non est, qui colligat. Uerbum Hebraicum, quod tribus litteris scribitur \'daleth, beth, res\' — uocales enim in medio non habet —, pro consequentia et legentis arbitrio si legatur \'dabar\', \'sermonem\' significat, si \'deber\', mortem), si \'dabber\'. \'loquere\'. unde et Septuaginta et Theodotio iunxere illud praeterito capitulo, ut dicerent: disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis morte.