In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9, 15.16 )Idcirco haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego cibabo eos, populum istum, absinthio - siue angustiis — et potum dabo eis aquam fellis et dispergam eos in gentibus, quas non nouerunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. Potest et de uicino tempore prophetari, quando capti sunt a Chaldaeis, et proprie de hoc tempore, quando dispersi sunt in gentibus, quas non nouerant ipsi et patres eorum, et in toto orbe diuisi cibatique suut absinthio siue necessitatibus et angustiis.

et acceperunt potum aquam fellis, quod aut malorum significat magnitudinem et sempiteruum captiuitatis iugum, aut certe per ignorantiam legis dei pro Christo Antichristum suscepturi sunt. mittitur autem gladius post eos, ut usque ad interitum consumantur, uel certe gladius, qui eos diuidat et non patiatur in malum habere consensum, ut dispereant in eo, quod mali sunt.

[*]( 9, 17 19 a )Haec dicit dominus exercituum; contemplamini — siue intellegite — et uocate lamentatrices et ueniant et ad eas, quae sapientes sunt, mittite et properent — siue loquantur —, festinent et assumant super nos — siue super uos - lamentum et deducant oculi nostri — siue uestri — lacrimas et palpebrae [*]( 6 *Hier. 9, 15 21. 23 *Hier. 9, 17 24. 25 *Hier. 9, 18 ) [*]( 1 pr. nomeris P plarales La.c. alt. namerij e add. s. u. m3 M 2 malorum MVP.Aa.c. 3 ducentis Aa.c. 5 eos om. P,Ap.r. cum Vulg. absentio La.c. absenthio P (= lin. 13) 7 dispargsm M.Aa.c. noue- rant 3IAVP 9 consummantur V,Aa.r. potens P dej di P 10 chal- deis La c. 11 nouerunt MP 14 aquam om. M aūt P 15 per om. MVP,LAa.c.m2 16 deij & add. s. M. M na add. s. u. m2 a antexpm LMAa.c. 17 consumantur F 19 dispereat Aa.c.m2 20 exercituum] deus Israel add. Vulg. 21 intelligite Lp.c. 22 alt. et om. P 24 et eras. A, om. Vulg. 25 sine uestri om. M palphebrae P )

124
nostrae — siue uestrae — defluant aquis, quoniam uox lamentationis audita est de Sion siue in Sion.