In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 9,12―14 )Quis est uir sapiens, qui intellegat hoc et ad quem uerbum oris domini fiat et annuntiet istud: quare periit terra et exusta est quasi desertum eo, quod non sit, qui pertranseat? et dixit dominus : quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et mora audierunt uocem meam et non ambulauerunt in ea et abierunt post prauitatem cordis sui et post Bahalim, quos didicerunt a patribus suis.

Interrogat propheta, si quem sapientium in Hierusalem ualeat repperire et eorum, ad quos fiat sermo dei et qui possint annuntiare domini uoluntatem et causas reddere, cur Iudaea redacta sit in solitudinem et omnibus interfectis nullus remanserit, qui per eam transeat. et inducit dominum respondentem causasque reddentem, quia dereliquerint legem eius, quam dederat eis, nec audierint uocem illius nec fecerint, quae praecepta sint, sed abierint post prauitatem cordis sui.

ergo non in nostra uoluntate, sed in domino confidendum est; prauum enim cor in hominibus et de corde nostro exeunt pessimae cogitationes. et post Bahalim, inquit, abierunt, quos didicerunt a patribus suis. Bahal idolum Sidoniorum et est [*]( 3 *II Cor. 6, 16 21 cf. Hier. 17, 9 22 *Matth. 15, 19 23 *Hier. 9, 14 ) [*]( 1 ciuitas Lax. solitudine P 2 diuinis P 3 inambula Ma.c.m2 6 ut Ap.c.m2,v cum Vulg. 7 quae La.c. perit MV perierit Ap.c.m2 cum Vulg. pariat (a alt. in ras.) P et om. V sit Ap.r. cum Vulg. 9 derelinquerunt MAa.r. 12 quod Aa.c.m2 cum Vulg. 13 reperire Ap.r. t5 indet La.c. m2 sit] e P 18 derelinquerint V audieT P 19 eius v sunt P habierint V,La.c. abierunt P 20 cordi La.c. non om. P colaptate Pp.c. 21 confitendum c omnibus AVP,La.c.,v ominibus M 22 pessime La.c.. 24 bahal- L sydoniorum A est add. v )

123
numeri singularis, Bahalim uero pluralis numeri. ergo nec parentum nec maiorum error sequendus est, sed auctoritas scripturarum et dei docentis imperium