In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7,13-15 )Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit dominus, et locutus sum ad uos mane consurgens et loquens et non audistis et uocaui uos et non respondistis, faciam domui huic, in qua inuocatum est nomen meum et in qua uos habetis fiduciam, et loco, quem dedi uobis et patribus uestris, sicut feci Silo, et proiciam uos a facie mea, sicut proieci omnes fratres uestros, uniuersum semen Ephraim.

Hoc. quod posuimus: mane consurgens et loquens, in LXX non habetur. mane autem consurgit deus, non quod aliquod ei tempus absque diluculo sit, sed quo post noctis quietem uiribus corporis instauratis anima hominum uegetior sit et nequaquam uoluptatibus occupata cibique desiderio audire et facere ualeat, quae dicuntur.

unde et illud in psalmo legimus: mane exaudies uocem meam. mane adstabo tibi et uidebo:et in Isaia: de nocte — siue diluculo — consurget spiritus meus ad te, deus, quoniam lux [*]( 2 cf. Ios. 18, 1. I Reg. 4, 3 3 Ps. 77, 60 7 *Luc. 18, 3 18 Hier. 7, 13 *Hier. 7, 13 24 Ps. 5, 4 (4. 5) 25 *Esai. 26, 9 ) [*]( 1 dñi templum dni s. u. L alt. domini] est add. v 2 (== 6) selo MAa.c.recordatur1 in add. P 3 historia Pp.c. repulit Ma.c. 4 selo Pa.c. 6 templo Ap.c. 7 putans V 8 ueniens] uenia P 10 opera s. M. m2 A 12 uocaui uos] uocab(u)imus MP(A)a.c.m2 14 pr. et om. P dhabetis uos La.c. 15 locum codd. (corr. A) 16 selo Ma.c. proiecit L 17 ephraim cod. Atrebatensis 314 a.c.m2 effraim O p.c.m2 (cf. p. 99, 8) israhel ceL quod] nos s. U. add. m3 A 19 quo ν 20 (== 25) deluculo Lax. quod P,Ap.c.m2 21 uegetatior Ap.c. 24 pr mane? et add. V 25 esaia MVP,Aa.c. consurgit La.c. όρϑρì́ζει LXX )

99
praecepta tua super terram. unde et filios lucis Paulus apostolus appellat et non noctis neque tenebrarum nec dormientes, sicut et ceteri dormierunt, qui dei mandata non sentiunt. quia igitur deus uocauit eos de nocte consurgens, ut et ipsos de tenebris liberaret, comminatur eis similia se esse facturam templo in Hierosolymis, quae fecit loco Silo, ubi primum fuit tabernaculum, ut peccata similia pari sententia feriantur.

et quomodo proiecit dominus semen Ephraim, id est decem tribus. quae uocabantur Israhel et habebant principes, propter Hieroboam, filium Nabat de tribu Ephraim, quae eadem appellabatur tribus Ioseph, sic etiam Hierusalem et tribum Iuda cum Beniamin se abiecturum esse testatur. abiecit igitur Silo, abiecturus et templum; abiecit decem tribus, abiecturus et duas. quidquid illi populo dicitur, intellegamus et nobis, si similia fecerimus.