In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7,11 )Numquid spelunca latronum facta est domus ista siue mea —, in qua inuocatum est nomen meum. in oculis uestris? ego, ego sum, ego uidi, dicit dominus . De hoc loco in euangelio adsumtum puto: scriptum est: domus patris mei domus orationis uocabitur: uos autem fecistis eam speluncam latronum siue. ut in alio euangelio scriptum est. domum negotiationis. ecclesia dei uertitur in speluncam latronum, quando furta.

homicidia, adulteria, periuria, sacrilegium, hereseos adinuentio et omnia in ea scelera uersantur, quando auaritiae facibus principes inardescunt et regum quondam opes uile aut certe non uile palliolum possidet. unde infert: ‘ego. ego sum.

ego uidi. dicit dominus; mei oculi contemplati sunt, quod uos putatis occultum. tenebrae thesaurorum meam non fugiunt conscientiam\'. qui. cum diues esset, pro nobis pauper factus est, nunc in nostris diuitiis erubescit et dicit: uae uobis -diuitibus, qui habetis consolationem uestram!

[*](7, 12 20 )Ite ad locum meum in Silo, ubi habitauit nomen meum a principio, et uidete, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel ! Ex praeteritis docet praesentia et dieentibus: templum domini, templum [*]( 1 cf. Ios. 22, 16. Ind. 5. 17. 19 4 *Hier. 7. 11 6 *Matth. 21, 13. cf. Marc. 11, 17. Luc. 19. 46 9 Ioh. 2, 16 14 Hier. 7, 11 17 cf. II Cor. 8, 9 18 *Luc. 6, 24 23 Hier. 7. 4 ) [*]( 1 malam operam P 3 numquid] ergo add. Vulg. 4 uocatum V 5 (= 14) pr. ego] sum add. P 6 (== 9) euuangelio L ad(s)sumptum - P exp. L) codd. ee s. u. add., sed eras. M putoj ubi in mg. add. M quod add. s. u. m2 A 7 esse Ma.c. 8 illam ν 9 ut s. u. m2 M in alio in mg. m3 M euangelio alio P 11 sacrilegia periuria r haereseos L adinuentio] habentur add. s. v. M 12 in ea s. u. LA faucibus Ma.r. 13 opna V 14 ande] & add. P 15 oculi mei t- 16 thenaaurorum MAa.r. 17 pauper pro nobis r effectus P 18 dicet Ma.c. 19 quia V 20 babitabit M 23 alt. templum s. v. L ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( ; )

98
domini, templum domini et pretiosae domus fulgore gaudentibus Silo, ubi primum fuit tabernaculum dei, recordatur historiae. de qua in psalmo scriptum est: et reppulit tabernaculum Silo, ut, quomodo ille locus in ruinas cineresque conlapsus est, ita et templum corruat, cum similium habitatio fuerit peccatorum. sicut igitur Silo templi exemplum est, ita templum nobis, quando tempus aduenerit illius testimonii: putas, ueniens filius hominis inueniet fidem super terram?