In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'me\', inquit, \'non timebitis, qui tanta uobis praestiti? non dilectionem desidero perfectorum, sed timorem incipientium, qui posui harenam terminum mari, qui tam potens elementum et immensos gurgitum moles meo praecepto litoribus refrenaui iuxta illud. quod scriptum est: praeceptum posuit et non [*]( 2 *Ps. 113. 13 (5). 14 (6). 16 (S). 134, 16-18 10. 13. 14. *Hier. 5, 22 21. 23 Hier. 5, 22 26 Ps. 148, 6 ) [*]( 2 ḥaures Jx 3 illis om. M 5 enimj antem V maltam La.c. 6 in assyriis ante multo tr. P inj eū s. in A assiriis Y exso- Jabat (s s. u.; o ex u) L epuiabat MV, (1 s. p) AP 7 sensum P 10 atenain YP 12 commouebitur La.c. 15 illud s. u. A populi l.Aa.c. autem (s. u.) L, om. cet. v 16 est postea add. A alt. et eras. A. om. v cum Vulg. 18 nobis dat P 22 dilectionem dilectionemde desidero (alt. de a. u.) L 23 arenam AVP 24 immensas a 25 praeeepto] et add. codd. (exp. L) )

76
praeteribit. audiunt me et sentiunt, quae sensum non habent audiendi; et populus quondam meus suo uitio stultus effectus non solum contemnit, sed et dulcem exasperat deum.

recesserunt\', ait, ca me et mihi terga uerterunt et concito abierunt gradu nec tacita eos retraxit conscientia, ut dicerent in cordibus suis: metuamus eum, qui dat nobis pluuiam temporaneam et serotinam! per quae omnia ostendi bona plenitudinem annuae messis\', pro quo Aquilae prima editio et Symmachus \'ebdomadas\' interpretati sunt; in Hebraeo enim scriptum est \'sabaoth\', quod pro ambiguitate uerbi et \'septimanas\' significat et \'plenitudinem\'.