In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3,22-24 ) Me ergo non timebitis, ait dominus, et a facie mea non dolebitis — siue timebitis —? qui posui harenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit. et commouebuntur et non poterunt — siue turbabitur et non poterit — et intumescent — siue sonabunt — fluctus eius et non transibunt illud.

populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans et recesserunt et abierunt et non dixerunt in corde suo: metuamus dominum deum nostrum, qui dat nobis pluuiam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis! Narrat beneficia, ut ingratos arguat.