In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 3, 25 )Iniquitates nostrae declinauerunt haec et peccata nostra prohibuerant bonum a nobis. Ergo si quando et mare transcendit terminos suos et pluuia retrahitur, nequaquam adbreuiata est manus domini, ut ista non faciat, sed peccata nostra haec ad nos uenientia declinarunt, ut ad alios pergerent, qui non peccauerunt.

\'et prohibuerune, inquit. \'iam ueniens ad nos bonum iuxta illud. quod secundum litteram scriptum est: mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem\'. possumus autem imbrem temporaneum et serotinum legem accipere et euangelium et diuersas uocationes a prima hora usque ad undecimam, in quibus operariis uineae unum uitae aeternae praemium pollicetur.