In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'filii\', inquit, \'tui dereliquerunt me: nequaquam mei, sed tui, quia iurant in his, qui non sunt di. saturaui eos et moechati sunt\'. audiant hoc, qui acceptis a domino diuitiis incubantes luxuriae seruiunt. equi amatores in femi nas facti sunt. pro \'admissariis\' in Hebraico scriptum est \'mosechim\', quod omnes uoce consona ἕλϰοντες transtulerunt, id est \'trahentes\', ut ostendatur magnitudo genitalium iuxta illud Hiezechielis: quasi asinorum carnes carnes eorum.

hoc est, quod in alio loco scriptum est: adsimulati sunt iumentis insipientibus et similes facti sunt eis. simulque tantam ostendit insaniam libidinis, ut non adpetitum uoluptatis, sed χρεμετισμόν, id est \'hinnitum\' uocet et seruet equorum furentium ad libidinem μεταϕοράν. cum haec\', inquit, \'feceris, numquid non uisitatione condigna es?\' et nota, quod hic \'uisitatio\' pro poena ponatur atque suppliciis iuxta illud, quod scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum.

et in gente tali non ulciscetur anima mea? postquam peccatis obligata est, nequaquam uocatur populus dei, sed gens, a qua recessit anima dei [*]( 4. 5 Hier. 5, 7 7 *Hier. 5, 8 8. 9 *Hier. 5, 8 11 *Ezech. 23. 20 12 *Ps. 48, 13. 21 19 Ps. 88, 33 20 Hier. 5. 9 ) [*]( 2 KaΤωλΟΓΟC (ω ex a) L KaTaAOrOC (catalogos s. u. t A KaTaToToC P euanuit V describitur add. s. u. m2 JI peccatorem V 3 nceansione Pa.c. 4 miserere LMPa.c. tibi ndd. VP, etp. MA nequaquam1 filii add. v 5 qaia] qui v dii AVP,Mp.c. satnranit P 7 equi] et qui La.r.Mp.c.m2 qui P 8 amissariis V emiss. APp.c.v 9 est om. P mosechin Aa.c. mosecim P eaKONTeC (eacontes s. «.) A CaKenteC V eaKeKTeC P transtulerant post trahentes tr. v 11 iezechielis (i pr. s. u.)A hizechihelis V ezehihelisP eorum carnesv 12ad(s)similati MAVP 14 eis oni. MAVP illis v 15 non] solum add. v XpeaλeTICMON (crealetismon s. u.) A XpeMeӨ:CƆ-CON V XpeMeuCMON P est om. V innitum F 16 et eras. M sernet om. M aequorum L Ɔ-CHӨaφωpaN V metaphoram v 17 fecer∗∗is L numquit Lp.c. n 9. u. P uisitationis Pa.c. 20 ulciscitur LPa.c. 21 posquam M )

70
secundum illud, quod scriptum est: numeuias uestras et sabbata et dies festos odit anima mea. quod autem in Ueteri Testamento dicitur pro affectu. in Nouo scriptum est pro ueritate saluatore dicente: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo sumendi illam..