In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 5,10.11 )Ascendite muros eius — siue propugnacula — et dissipate, consummationem autem n nolite facere! auferte propagines eius — siue sustentacula -, quia non sunt domini! praeuaricatione enim praeuaricata est in me domus Israhel et domus Inda, ait dominus.

Imperat gentibus, de quibus supra dixerat: percussit eos leo de silua, lupus uastauit eos et pardus in ciuitatibus eorum, ut ascendant muros Hierusalem siue propugnacula et dissipent eam, consummationem autem non faciant, ut saluentur reliquiae et sit, qui adnuntiet in gentibus gloriam dei; seueritatique miscet clementiam.

quodque intulit: auferte propagines eius siue sustentacula, omnia tolli auxilia iubet, quae suo uitio perdidit eo, quod praeuaricata sit in deum domus Israhel et domus Iuda decem tribus et duas significans. audiat hoc ecclesia. quod cito muri et propugnacula dissipentur eorum, qui non habent spem in domino et praeuaricentur in eum, sed tamen non fiat consummatio propter clementiam iudicis et non propter merita delinquentium.