In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 23 c. 24 )Cursor leuis explicans uias suas, onager adsuetus solit udine, in desiderio animae suae adtraxit uentum amoris sui; nullus aueriet eam. omnes, qui quaerunt eam, non deficient; in menstruis eius inuenient eam. LXX: ad uesperam nox eius ululauit, uias suas dilatauit super aquas solitudinis, in desiderio animae suae spiritu portabatur, tradita est. quis conuertet eam? omnes, qui quaerunt illam, non laborabunt; in humilitate illius repperient eam. Multum in hoc loco Septuaginta editio ab Hebraica ueritate discordat; tamen utraque habet sensum suum.

quia supra dixit: non sum polluta, et quasi ad mulierem, quae turpiter se gesserat, loquebatur. describit fornicationem eius. \'quomodo\', inquit. \'caprea leuis\' — quam nos genere communi \'cursorem\' diximus significantiusque Aquila, Symmachus et Theodotio uertere ὸρομὰς ϰούϕη — (explicat uias suas et uelox fertur ad pabula. et sicuti onager adsuetus in solitudine trahit in desiderio animae suae uentum uel spiritum amoris sui\' — uno [*]( 1 cf. Matth. 7, 13. 14 13 Hier. 2, 23 21 »Hier. 2. 23 ) [*]( 1 arcta v alt. in om. P 2 et s. u. M 3 ingrediantur Pa.c. 4 bystoriam V 5 idololatria fa alt. in ras.) M idolatriae La.c., eet. malo] & pdita s. ipalo M mala (a ex o) P 7 uias s. u JI honager P 8 adsuetus] in add. rulg. solitudini MA VPo 9 auertit La.c. 11 ullulauit P 13 spiritui quo (i quo s. u.) A 14 conuertit P 15 laborabunt] et add. v repperiant Ma.c. reperient Ap.T. eam] illam v 16 ebraica M 18 sum cod. Salisburg. a. X 23 solum cet. (corr. cod. YerceIL CLIV 50) et] sed Aa.c. se L. am. MVP, Aa.c. 20 caprae LAa.c., (e eras.) M capra V capreae P 21 aquilam Pa.r. & simmaehua Y simmachus P teodotio M theodotion V 22 DPѠƆ-CaC V ΚΟΥΦΝ MP ΚΟΥΦΗΝ V )

31
enim apud Hebraeos nomine \'ruha\' et \'uentus\' appellatur et \'spiritus\' —, \'sic et Israhel siue Hierusalem toto impetu ad desiderium libidinis ferebatur et omni idolorum amore feruebat, nullusque est. qui eam suis possit monitis ab hoc impetu auertere, non quo inpossibilitas hoc fecerit prophetarum, sed malitia peruersa cupientis\'. quicumque eam.