In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 23 a )Quomodo dicis: non sum polluta, post Bahalim non abii? uide uias tuas in conualle siue nolle, quae Hebraice dicitur \'ge\' et a LXX interpretatur πολυάνδριον, quod sermone nostro dici potest \'sepulchrum multitudinis\'. \'Frustra\', inquit, <non uis confiteri scelera tua et iactas munditiam, quae idololatriae polluta es sordibus, et impudenter negas te coluisse idolum Bahalim. respice conualle filiorum Ennom, quod Siloae fontibus inrigatur, et ibi cernes delubrum [*]( 2. 23 b ) Bahal, quem relicto deo uenerata es.

quodque additur: scito, quid feceris, clausos oculos aperit denegantis, ut cernat, quod erubescit aspicere. iuxta tropologiam inpudentiam frontis eorum, qui nolunt sua uitia confiteri, operibus arguamus. [*]( 3 *I Cor. 3, 13 5 *Hier. 2, 22 8 Ps. 142, 2 12 *Hier. 2, 23 16 cf. Hier. 32 (39), 35 ) [*]( 1 maculatusj pollutus P 2 grauia] peccata add. M nigro La.c. 4 enim am. V probauit LPa.c. 5 pulcreque MPa.c. es] es. L in add. MAPv iniquita M 7 munda (pr.)—sis] ụṇḍạ non ṣι̣ sunt (n sint illi tam̃ nuda s. u. m2) M nouit Mp.c.m2 9 tuoj meo Y 10 baalim LV 11 habii MV ainbalaui Vulg. 12 hebraicae L hibraice M liabraice P ge et aj g̣ẹ&̤ạ (gehenna s. u.) P ge om. M et exp. A a om. LMa.c. interpretes∗∗ M interpretantnr pp.c. nOay- (poliandrion s. u.) M ΠΟΛu- V ΠΟayaNCIpICON (poliandrison s. u.) P (= p. 30, 4) 14 non uis] nobis M,LAa.c., (n ex u) P confiteris MP,LAa.r. iactaris (ri ex n) P 15 idolatriae MAVP 16 negasse Va.c. baalim VP conuallem codd. (m s. u. L), v 17 ennon MAPv quodj quae Erasmus v siloam (m s. u.) M siloe i cemis LP,Aa.c. 18 baal FP est Ma.r. 19 quod P denegantes La.c. 21 argu∗it M arguantur (v s. a alt.) P )

30
huiuscemodi enim homines non ambulant in arta et in angusta uia, quae ducit ad uitam, sed in lata et spatiosa, per quam ingrediuntur plurimi, quae ducit ad mortem. unde et significanter πολυάδριον nominata est siue iuxta historiam, quod ibi interfecta et perdita sit idololatriae malo populi multitudo.