In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 22 )Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es iniquitate tua coram me, dicit dominus deus. Pro \'herba borith\', quam nos, ut in Hebraico posita est, uertimus, LXX transtulerunt πόαν, ut significarent herbam fullonum, quae iuxta ritum prouinciae Palestinae in uirentibus et umectis nascitur locis et ad lauandas sordes eandem uim habet, quam et nitrum; \'nitrum\' autem nostrum et \'herba fullonis paenitentia est. ecclesiasticus quoque sermo, qui arguit et increpat et corripit delinquentem, mordacioris nitri habet similitudinem.

qui uero leui peccatorum [*]( 1 *Hier. 2, 21 2 cf. Is. 5, 2 10 Ioh. 15, 1 16 *Hier. 2, 22 ) [*]( 1 uite Pa.c. alienae Ap.c.m2 frngiferam Pa.r. frugifera siue electa v 2 hebreo MA sorech LP habetur v esaiae MV 3 uitis genus P 4 dominus) se add. V se om. MP, Aa.c. 5 maritudine M 6 nulusque M securis P 7 sorech M.Pp.c.,v conmutatus M 8 et] ut V uitas Ma.c. 9 creatoris] dni P saluatoris v 10 euuangelio M,La.r. dicit M uita Pa.c. -11 credendi Ma.c. credentis Pa.r. 13 et om. v 14 es] in add. MP, (s. u.) A,v cutn Vulg. 15 nt (s. u.) LP 16 ebfabico M Hebraeo v positum P noan M (poan s. u. AP) 18 palastinae V uirectibua V humectia MP 19 eadem La.c. 20 fnllonis] g add. m2 A significat add. m2 P poenitentia La.c. paenitentiam P est om. AP 21 quia M corripit] compellit (ell s. «.) M delinquentes v 22 leuiori Mp.c. )

29
sorde maculatus est, leuioribus purgatur monitis. porro peccata grauia, quae ad mortem trahunt, nec nitro nec herba borith dilui possunt, sed grauioribus tormentis indigent. uniuscuiusque enim opus, quale sit. ignis probabit et in igne reuelabitur. pulchreque addidit: maculata es iniquitate tua in conspectu meo, quod, etiamsi hominibus munda uidearis. mihi munda non sis, qui noui conscientias singulorum. unde et in alio loco dicitur: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens.