In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2, 21 )Ego autem plantaui te uineam electam, omne semen iterum; quomodo conuersa es mihi in prauum ninea aliena? LXX: Ego autem plantaui te uineam frugiferam, omnem ueram; quomodo conuersa es in[*]( 3 cf. Ps. 35, 2. Rom. 3, 18 Prou. 9, 10 etc. 11 Hier. 2. 20 20 cf. Ezech. 16. 25. )[*](I et quid v spernes Aa.c. 2 dereliquit v 4 df V [, mala (is s. a alt.) M 6 confrigisti La.c. 8 collo P sublime Pa.c. 9 prosternabaris M prosternaberis V ibi om. P 10 fornicatione A V 12 sed om. M & s. sed m,2 A 13 idolatriae MAVP 14 amoenae La.r. eielsa M post P,LAa.c. 15 dicit P quia et L ex parte sacris u 16 saeculiris M 17 alt. in om. AVv amoenae P,LMAa.r.,v amoene V eloquentia Ap.r. quae om. V 18 prosternit Ap.c. 19 oc- cansione LPa.r. 22 uineamj meam add. V omnem Va.r. 23 quomodo] ergo add. Vulg. 24 alt. uinea V 25 omnem ueram om. V )

28
amaritudinem uitis aliena? Pro uinea \'electa\' siue \'frugifera\' in Hebraeo \'sorec\' habet, quae in Isaiae cantico ponitur. est autem genus uitis optimae, quo surculo et Israhel dominus plantasse se dicit et miratur, quomodo semen uerum electaque uinea conuersa sit in amaritudinem et ideo facta sit uinea aliena.

nullusque securus sit, si et plantatio domini et semen uerum et uinea sorec in tantum suo uitio commutatur, ut per amaritudinem recedat a domino et fiat uitis aliena. et in hoc consideranda clementia creatoris, quod, qui in euangelio dixit: ego sum uitis uera, discipulis quoque suis dederit et credenti in se populo, ut uitis electa uel uera sit, si noluerit in eo, quod plantata est. permanere.