Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

At nunc plerasque videas armaria stipare vestibus, tunicas mutare cotidie et tamen tineas non posse superare. Quae religiosior fuerit, unum exterit vestimentum et plenis areis pannos trahit. Inficitur

p.132
membrana colore purpureo, aurum liquescit in litteras, gemmis codices vestiuntur et nudus ante fores aerum Christus emoritur. Cum manum porrexerat, bucinant; cum ad agapen vocaverint, praeco conducitur. Vidi nuper—nomina taceo, ne saturam putes—nobilissimam mulierum Romanarum in basilica beati Petri semiviris antecedentibus propria manu, quo religiosior putaretur, singulos nummos dispertire pauperibus. Interea—ut usu nosse perfacile est—anus quaedam annis pannisque obsita praecurrit, ut alterum nummum acciperet; ad quam cum ordine pervenisset, pugnus porrigitur pro denario et tanti criminis reus sanguis effunditur. Radix malorum omnium est avaritia, ideoque et ab apostolo idolorum servitus appellatur. Quaere primum regnum Dei et haec omnia adponuntur tibi. Non occidet dominus fame animam iusti: Iuvenior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. Helias corvis ministrantibus pascitur; vidua Sareptena ipsa cum filiis nocte moritura prophetam pascit esuriens et mirum in modum capsace conpleto, qui alendus venerat, alit. Petrus apostolus: Argentum, inquit, et aurum non habeo; quod autem habeo, hoc tibi do. In nomini domini Iesu Christi surge et ambula. At nunc multi, licet sermone taceant, re loquuntur: Fidem et misericordiam non habeo; quod autem
p.134
habeo, aurum et argentum non do tibi. Habentes igitur victum et vestimentum his contenti sumus. Audi, Iacob in sua oratione quid postulet: Si fuerit dominus Deus mecum et servaverit me in via hac, per quam ego iter facio, et dederit mihi panem ad manducandum et vestem ad induendum. Tantum necessaria deprecatus est et post annos viginti dives dominus et ditior pater ad terram revertitur Chanaan. Infinita de scripturis exempla subpeditant, quae et avaritiam doceant esse fugiendam.

Verum quia nunc ex latere de ea dicitur et suo, si Christus adnuerit, volumini reservatur, quid ante non plures annos Nitriae gestum sit, referam. Quidam e fratribus parcior magis quam avarior et nesciens triginta argenteis dominum venditum centum solidos, quos lina texendo quaesierat, moriens dereliquit. Initum inter monachos consilium—nam in eodem loco circiter quinque milia divisis cellulis habitant—quid facto opus est. Alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos ecclesiae, nonnulli parentibus remittendos. Macarius vero et Pambos et Isidorus et ceteri, quos patres vocant, sancto in eis loquente spiritu decreverunt infodiendos esse cum domino suo dicentes: Pecunia tua tecum in perditionem. Nec hoc crudeliter quisquam factum putet: tantus per totam Aegyptum cunctos terror invasit, ut unum solidum dimisisse sit criminis.

Et quoniam monachorum fecimus mentionem et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper adcommoda. Tria sunt in Aegypto genera

p.136
monachorum: coenobium, quod illi 'sauhes' gentili lingua vocant, nos in commune viventes possumus appellare; anchoretae, qui soli habitant per deserta et ab eo, quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur; tertium genus est, quod dicunt remnuoth, deterrimum atque neglectum et quod in nostra provincia aut solum aut primum est. Hi bini vel terni nec multo plures simul habitant suo arbitratu ac dicione viventes, et de eo, quod laboraverat, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta, communia. Habitant autem quam plurimum in urbis et castellis, et, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, maioris est pretii. Inter hos saepe sunt iurgia, quia suo viventes cibo non patiuntur se alicui esse subiectos. Re vera solent certare ieiuniis et rem secreti victoriae faciunt. Apud hos affectata sunt omnia: laxae manicae, caligae folli-cantes, vestis grossior, crebra suspiria, visitatio virginum, detractatio clericorurn, et si quando festior dies venerit, saturantur ad vomitum.

His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis veniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos vocari coenobium diximus. Prima apud eos confoederatio est oboedire maioribus et, quidquid iusserint, facere. Divisi sunt per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat. Manent separati, sed iunctis

p.138
cellulis. Usque ad horam nonam quasi iustitium est: nemo pergit ad alium exceptis his, quos decanos diximus, ut, si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis. Post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem vocant, incipit disputare. Quo loquente tantum silentium fit, ut nemo ad alium respicere, nemo audeat excreare. Dicentis laus in fletu est audientum. Tacite volvuntur per ora lacrimae et ne in singultus quidem erumpit dolor. Cum vero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum levatis intra se dicere: Quis dabit mihi pinnas sicut columbae, et volabo et requiescam? Post hoc concilium solvitur et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas ebdomadas vicissim ministrant. Nullus in cibo strepitus, nemo comedens loquitur. Vivuntur pane, leguminibus et olere, quae sale et oleo condiuntur. Vinum tantum senes accipiunt, quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens. Dehinc consurgunt pariter et hymno dicto ad praesepia redeunt. Ibi usque ad vesperam cum suis unusquisque loquitur et dicit: Vidistis illum et illum,
p.140
quanta in ipso sit gratia, quantum silentium, quam moderatus incessus? Si infirmum viderint, consolantur; si in Deo amore ferventem, cohortantur ad studium. Et quia nocte extra orationes publicas ni suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum et aure adposita, quid faciant, diligenter explorant. Quem tardiorem deprehenderint, non increpant, sed dissimulato, quod norunt, eum saepius visitant et prius incipientes provocant magis orare, quam cogunt. Opus diei statutum est, quod decano redditum fertur ad oeconomicum, qui et ipse per singulos menses patri omnium cum magno reddit tremore rationem. A quo etiam cibi, cum facti fuerint, degustantur et, quia non licet dicere cuiquam: Tunicam et sagum textaque iuncis strata non habeo, ille ita universa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo dehabeat. Si vero quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium nec matris quaerat affectum. Dominicis diebus oratione tantum et lectionibus vacant; quod quidem et omni tempore conpletis opusculis faciunt. Cotidie de scripturis aliquid discitur. Ieiunium totius anni aequale est excepta quadragesimo, in qua sola conceditur restrictius vivere. Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato. Tales Philo, Platonici sermonis imitator, tales Iose-
p.142
phus, Graecus Livius, in secunda Iudaicae captivitatis historia Essenos refert.

Verum quia nunc de virginibus scribens paene superflue de monachis disputavi, ad tertium genus veniam, quos anchoretas vocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt. Huius vitae auctor Paulus, inlustrator Antonius et, ut ad superiora conscendam, princeps Iohannes baptista fuit. Talem virum Hieremias quoque propheta descripsit dicens: Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adulescentia sua. Sedebit solus et tacebit, quoniam sustulit super se iugum, dabit percutienti se maxillam, saturabitur inproperiis, quia non in sempiternum abiciet dominus. Horum laborem et conversationem in carne, non carnis, alio tempore, si volueris, explicabo. Nunc ad propositum redeam, quia de avaritia disserens ad monachos verteram. Quorum tibi exempla proponens, non dicam aurum et argentum et ceteras opes, sed ipsam terram caelumque despicies et Christo copulata cantabis: Pars mea dominus.