Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne vanae gloriae ardore capiaris. Quomodo, inquit Iesus, potestis credere gloriam ab hominibus accipientes? Vide, quale malum sit, quod qui

p.114
habuerit, non potest credere. Nos vero dicamus: Quoniam gloriatio mea es tu, et: Qui gloriatur, in domino glorietur, et: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem, et: Mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo, et illud: In te laudabimur tota die, et: In domino laudabitur anima mea. Cum facis elemosynam, Deus solus videat. Cum ieiunas, laeta sit facies tua. Vestis nec satis munda nec sordida et nulla diversitate notabilis, ne ad te obvia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris. Frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: cave ne, dum hoc saepius facis, ipsa moriaris. Ne satis religiosa velis videri nec plus humilis, quam necesse est, ne gloriam fugiendo quaeras. Plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt; et mirum in modum laus, dum vitatur, adpetitur. Ceteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet, aegrescit, sperat et metuit, plures invenio extraneos; hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naevorum sorde respergitur. Neque vero moneo, ne de divitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas: scio humilitatem tuam, scio te ex affectu dicere: Domine, non est exaltatum cor meum neque elati
p.116
sunt oculi mei Novi et apud te et apud matrem tuam superbiam, per quam diabolus cecidit, locum penitus non habere. Unde et super ea scribere supersedi. Stultissimum quippe est docere, quod noverit ille, quem doceas. Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius. Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare; quae, statim ut aliquem viderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie vix unum oculum liberant ad videndum; vestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque; venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo; his cotidie psalmus ille cantatur: Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium. Aliae virili habitu, veste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas. Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.

Sed ne tantum videar disputare de feminis,

p.118
viros quoque fuge, quos videris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes. Haec omnia argumenta sunt diaboli Talem olim Antimum, talem nuper Sofronium Roma congemuit. Qui postquam nobilium introierint domos et deceperint mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes, tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtivis noctium cibis protrahunt; pudet reliqua dicere, ne videar invehi potius quam monere. Sunt alii—de mei ordinis hominibus loquor—qui ideo ad presbyterium et diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius videant. Omnis his cura de vestibus, si bene oleant, si pes laxa pelle non folleat. Crines calamistri vestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior via spargat, vix imprimunt summa vestigia. Tales cum videris, sponsos magis aestimato quam clericos. Quidam in hoc omne studium vitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos moresque cognoscant. E quibus unum, qui huius artis est princeps, breviter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas. Cum sole festinus exsurgit; salutandi ei ordo disponitur; viarum
p.120
conpendia requiruntur, et paene usque ad cubilia dormientium senex inportunus ingreditur. Si pulvillum viderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat, et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt veredarium urbis offendere. Huic inimica castitas, inimica ieiunia; prandium nidoribus probat et altilem quae vulgo ποππύζων nominatur. Os barbarum et procax et in convicia semper armatum. Quocumque te verteris, primus in facie est. Quidquid novum insonuerit, aut auctor aut exaggerator est famae. Equi per horarum momenta mutantur tam nitidi, tam feroces, ut illum Thracii regis putes esse germanum.

Variis callidus hostis pugnat insidiis. Sapientior erat coluber omnibus bestiis, quas fecerat dominus Deus super terram. Unde et apostolus: Non, inquit, ignoramus eius astutias. Nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conveniunt Christianis. Si quid ignoras, si quid de scripturis dubitas, interroga eum, quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat, qui possit dicere: Desponsavi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Aut si non est, qui possit exponere, melius est aliquid nescire securam, quam cum periculo discere. Memento, quoniam in medio

p.122
laqueorum ambulas et multae veteranae virgines castitatis indubitatam in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus. Si quae ancillae sunt comites propositi tui, ne erigaris adversus eas, ne infleris ut domina. Unum sponsum habere coepistis, simul psallitis Christo, simul corpus accipitis, cur mensa diversa sit? Pro-vocentur et aliae. Honor virginum sit invitatio ceterarum. Quodsi aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire et pudicitiam illius fac lucrum tuum. Si qua simulat fugiens servitutem, huic aperte apostolum lege: Melius est nubere quam uri. Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum. quasi quasdam pestes abice. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae. Nulla illis nisi ventris cura est et quae ventri proxima. Istiusmodi hortari solent et dicere: Mi catella, rebus tuis utere et vive, dum vivis, et: Numquid filiis tuis servas? Vinosae atque lascivae quidvis mali insinuant, ac ferreas quoque mentes ad delicias molliunt, et cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt.
p.124
Nec tibi diserta multum velis videri aut lyricis festiva carminibus metro ludere. Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur,. rusticum putantes omne, quod nascitur. Adeo illis adulterium etiam linguae placet. Quae enim communicatio luci ad tenebras, qui consensus Christo et Belial? Quid facit cum psalterio Horatius? cum evangeliis Maro? cum apostolo Cicero? Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem? Et licet omnia munda mundis et nihil reiciendum sit, quod cum gratiarum actione percipitur, tamen simul bibere non debemus calicem Christi et calicem daemoniorum. Referam tibi meae infelicitatis historiam.

Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram. Itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam; post noctium crebras vigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manibus. Si quando in memet reversus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus, et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dum

p.126
ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus invasit exhaustum et sine ulla requie—quod dictu quoque incredibile sit—sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererem. Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem. Interrogatus condicionem Christianum me esse respondi: et ille, qui residebat, Mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus; ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Ilico obmutui et inter verbera—nam caedi me iusserat—conscientiae magis igne torquebar illum mecum versiculum reputans: In inferno autem quis confitebitur tibi? Clamare tamen coepi et heiulans dicere: Miserere mei, domine, miserere mei Haec vox inter flagella resonabat. Tandem ad praesidentibus genua pro-voluti, qui adstiterant, precabantur, ut veniam tribueret adulescentiae, ut errori locum patientiae commodaret exacturus deinde cruciatum, si gentilium
p.128
litterarum libros aliquando legissem. Ego, qui tanto constrictus articulo vellem etiam maiora promittere, deiurare coepi et nomen eius obtestans dicere: Domine, si umquam habuero codices saecularcs, si legero, te negavi. In haec sacramenti verba dimissus revertor ad superos et mirantibus omnibus oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore. Nec vero sopor ille fuerat aut vana somnia, quibus saepe deludimur. Teste est tribunal, ante quod iacui, iudicium teste est, quod timui—ita mihi numquam contingat talem incidere quaestionem!—liventes habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum et tanto dehinc studio divina legisse, quanto mortalia ante non legeram.

Avaritiae quoque tibi vitandum est malum, non quo aliena non adpetas—hoc enim et leges publicae puniunt,—sed quo tua, quae sunt aliena, non serves. Si in alieno, inquit, fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? Aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra possessio spiritalis est, de qua alibi dicitur: Redemptio viri propriae divitiae. Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odiet et alterum amabit, aut unum patietur et alterum contemnet. Non potestis

p.130
Deo servire et mammonae, id est divitiis. Nam gentili Syrorum lingua mammon a divitiae nuncupantur Cogitatio victus spinae sunt fidei, radix avaritiae, cura gentilium. At dices: Puella sum delicata et quae meis manibus laborare non possum. Si ad senectam venero, si aegrotare coepio, quis mei miserebitur? Audi ad apostolos loquentem Iesum: Ne cogitetis in corde vestro, quid manducetis, neque corpori. vestro, quid induamini. Nonne anima plus est quam esea et corpus plus est quam vestimentum? Respieite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et pater vester caelestis pascit illa. Si vestis defuerit, lilia proponentur; si esuriens, beatos audies pauperes et esurientes; si aliquis adflixerit dolor, legito: Propter hoc conplaceo mihi in infirmitatibus meis, et: Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colafizet, ne extollar. Laetare in omnibus iudiciis Dei; Exultaverunt, enim, filiae Iudae in omnibus iudiciis tuis, domine. Illa tibi semper in ore vox resonet: Nudus exivi de utero matris meae, nudus et redeam, et: Nihil intulimus in hune mundum nee auferre quid possumus.