Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).

Post haec, quamquam apostolus semper orare nos iubeat et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen divisas orandi horas habere debemus, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat: horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et vesperam nemo qui nesciat. Nec cibus a te sumatur nisi oratione praemissa nec recedatur a mensa, nisi referantur

p.144
gratiae creatori. Noctibus bis terque surgendum, revolvenda de scripturis, quae memoriter tenemus. Egredientes hospitium armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat ante, quam sessio, nec prius corpusculum requiescat, quam anima pascatur. Ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem. Nulli detrahas nec adversus filium matris tuae ponas scandalum. Tu quae es, ut alienum servum judices? Suo domino stat aut cadit. Stabit autem; potens est enim Deus statuere illum. Nec, si biduo ieiunaveris, putes te non ieiunante meliorem. Tu ieiunas et irasceris, ille comedit et forte blanditur; tu vexationem mentis et ventris esuriem rixando digeris, ille moderatius alitur et Deo gratias refert. Unde cotidie clamat Esaias: Non tale ieiunium elegi, dicit dominus, et iterum: In diebus enim ieiuniorum invenientur voluntates vestrae et omnes, qui sub potestate vestra eunt, stimulatis. Si in iudiciis et litibus ieiunatis et percutitis pugnis humilem, ut quid mihi ieiunatis? Quale illud potest esse ieiunium, cuius iram, non dicam nox occupat, sed luna integra derelinquit? Te ipsam considerans noli in alterius ruina, sed in tuo opere gloriari.

Nec illarum tibi exempla proponas, quae carnis curam facientes posscssionum reditus et cotidianas domus impensas subputant. Neque enim undecim apostoli Iudae proditione sunt fracti nec

p.146
Phygelo et Alexandro faciente naufragium ceteri a cursu fidei substiterant. Nec dicas: Illa et illa suis rebus fruitur; honoratur ab omnibus; fratres ad eam conveniunt et sorores: numquid ideo virgo esse desivit? Primum dubium, an virgo sit talis. Non enim, quomodo videt homo, videbit Deus. Homo videt in facie, Deus videt in corde. Dehinc, etiam si corpore virgo est, an spiritu virgo sit, nescio. Apostolus autem ita virginem definivit: Ut sit sancta et corpore et spiritu. Ad extremum habeat sibi gloriam suam; vincat Pauli sententiam, deliciis fruatur et vivat! Nos meliora exempla sectemur. Propone tibi beatam Mariam, quae tantae extitit puritatis, ut mater esse domini mereretur. Ad quam cum angelus Gabriel in viri specie descendisset dicens: Ave, gratia plena, dominus tecum, consternata respondere non potuit; nunquam enim a viro fuit salutata. Denique nuntium discit et loquitur et, quae hominem formidarat, cum angelo fabulatur intrepida. Potes et tu esse mater domini. Accipe tibi tomum magnum, novum et scribe in eo stilo hominis velociter spolia detrahentis, et, cum accesseris ad prophetissam et conceperis in utero et pepereris filium, dic: A timore tuo, domine, concepimus et doluimus et peperimus; spiritum salvationis tuae fecimus super terram. Tunc et filius tuus
p.148
tibi respondebit et dicet: Ecce mater mea et fratres mei. Et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in novitate cordis stilo volante signaveras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudaverit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre. Grandis labor, sed grande praemium esse, quod martyras, esse, quod apostolos, esse, quod Christus est. Quae quidem universa tunc prosunt, cum in ecclesia fiunt, cum in una domo pascha celebramus, si arcam ingredimur cum Noe, si pereunte Hierico Raab iustificata nos continet. Ceterum virgines, quales apud diversas hereses et quales apud inpurissimum Manicheum esse dicuntur, scorta sunt aestimanda, non virgines. Si enim corporis earum auctor est diabolus, quomodo possunt honorare plasticam hostis sui? Sed quia sciunt virginale vocabulum gloriosum, sub ovium pellibus lupos tegunt. Christum mentitur antichristus et turpitudinem vitae falso nominis honore convestiunt. Gaude, soror, gaude, filia, gaude, mi virgo: quod aliae simulant, tu vere esse coepisti.

Haec omnia, quae digessimus, dura videbuntur ei, qui non amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum vitiis et concupiscentiis, libere

p.150
proclamabit: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an famis? an nuditas? an periculum? an gladius? Et iterum: Certus autem sum, quia neque mors neque vita neque angelus neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque excelsum neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. Dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, involvitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis. Taceo, quod usque ad tricesimum annum ignobilis parentum paupertate contentus est: verberabatur et tacet; crucifigitur et pro crucifigentibus deprecatur. Quid, igitur, retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo. Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Haec est sola digna retributio, cum sanguis sanguine compensatur et redempti cruore Christi pro redemptore libenter obcumbimus. Quis sanctorum sine certamine coronatus est? Abel iustus occiditur; Abraham uxorem periclitatur amittere et, ne in inmensum volumen extendam, quaere et invenies singulos diversa perpessos. Solus in deliciis Salomon fuit, et forsitan ideo corruit. Quem enim diligit dominus, corripit; castigat autem omnem
p.152
filium quem recipit. Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma, cibaria, lassescere sub lorica et postea gaudere victorem, quam inpatientia unius horae servire perpetuo?

Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor. Respice, quanta Iacob pro Rachel pacta uxore sustineat. Et servivit,inquit scriptura, Iacob pro Rachel annis septem. Et erant in conspectu eius quasi pauci dies, quia amabat illam. Unde et ipse postea memorat: In die urebar aestu et gelu nocte. Amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile videbitur omne difficile. Brevia putabimus universa, quae longa sunt, et iaculo illius vulnerati per horarum momenta dicimus: Heu me, quia peregrinatio mea prolongata est. Non sunt, enim, condignae passiones huius mundi ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit. Quando tibi grave videtur esse, quod sustines, Pauli secundam ad Corinthios lege: In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter—a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci—nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in

p.154
mare, periculis in falsis fratribus, in laboribus, in miseriis, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis plurimis, in frigore et nuditate. Quis nostrum saltim minimam portionem de catalogo harum sibi potest vindicare virtutum? Utique ille postea confidenter aiebat: Cursum consummavi, fidem servavi. Superest mihi corona iustitiae, quam retribuet mihi dominus. Si cibus insulsior fuerit, contristamur et putamus nos Deo praestare beneficium, cum aquatius bibimus: calix frangitur, mensa subvertitur, verbera sonant et aqua tepidior sanguine vindicatur. Regnum caelorum vim patitur et violenti diripiunt illud. Nisi vim feceris, caelorum regna non capies. Nisi pulsaveris inportune, panem non accipies sacramenti. An non tibi videtur esse violenti, cum caro cupit esse, quod Deus est, et illuc, unde angeli corruerunt, angelos iudicatura conscendere?

Egredere, quaeso, paulisper e corpore et praesentis laboris ante oculos tuos pinge mercedem, quam nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit. Qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater domini, choris occurret comitata virgineis, cum post Rubrum Mare et submersum cum suo exercitu Pharaonem tympanum tenens praecinet

p.156
responsuris: Cantemus domino; gloriose enim magnificatus est. Equum et ascensorem proiecit in mare. Tunc Thecla in tuos laeta volabit amplexus. Tunc et ipse sponsus occurret et dicet: Surge, veni, proxima mea, speciosa mea, columba mea, quia ecce hiemps transiit, pluvia abiit sibi. Tunc angeli mirabuntur et dicent: Quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol? Videbunt te filiae et laudabunt te reginae et concubinae te praedicabunt. Tunc et alius castitatis chorus occurret: Sarra cum nuptis veniet, filia Phanuelis Anna cum viduis. Erunt ut in diversis gregibus, carnis et spiritus, matres tuae. Laetabitur illa, quod genuit; exultabit ista, quod docuit. Tunc vere super asinam dominus ascendet et caelestem ingredietur Hierusalem. Tunc parvuli, de quibus in Esaia salvator cffatur: Ecce ego et pueri, quos mihi dedit dominus, palmas victoriae sublevantes consono ore cantabunt: Osanna in excelsis; benedictus, qui venit in nomine domini, osanna in excelsis. Tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum novum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus: Hi sunt, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt—virgines enim permanserunt; hi sunt, qui secuntur agnum, quocumque vadit. Quotienscumque te vana saeculi delectarit ambitio, quo-
p.158
tiens in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere; esse incipe, quod futura es, et audies ab sponso tuo: Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo, et opere pariter ac mente munita clamabis: Aqua multa non poterit extinguere caritatem et flumina non cooperient eam.