Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non est ergo, non est hereticorum ulla sollemnitas nec, qui errore decepti sunt, illius possunt communione laetari. scriptum est enim: si bestia tetigerit montem, lapidabitur. neque caelestium possunt recipere sacramenta uerborum, qui diuinis ecclesiae dogmatibus contradicunt.

totis itaque uiribus animas nostras ab omni contagione purgantes dignas celebritate, quae inminet, praeparemus, ut possimus cum sanctis canere: deus dominus et inluxit nobis. de qua et alius propheta conscius futurorum mystica uoce testatur: apparebit dominus in eis et disperdet omnes deos gentium, quando uerba in opera conmutata sunt et ambigentium oculis rerum ueritas demonstrata, ut per efficientiam eorum, quae praedicta sunt, uerborum ueritas conprobaretur uictoriae suae nos deo faciente participes, ut et sollemnitatis possimus cum sanctis habere consortium et inlustris eius aduentus praeconia frequentare.

etenim, quia omnis terra uariis fuerat inlecebris deprauata uirtutes aestimans uitia et e contrario uitia uirtutes, dum inolescente tempore consuetudinem legem putat esse naturae tyrannica superbia, hi, qui praecesserant et mendacium tempore roborarant, patres et magistri ueritatis putabantur; unde acciderat, ut hominum error incresceret et in ritum brutorum animalium utilia nescientes despicerent uerum pastorem dominum ac furore raptati tyrannos et principes colerent quasi deos inbecillitatem suam in eiusdem naturae homini- Ibus consecrantes. per quae eueniebat, ut praesens periculum mortis effugerent et conciliarent sibi eos, quorum clementia crudelitate saeuior erat.\'