Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cuius artifex et fabricator est deus. sciunt enim omnium laborum I suorum, quibus in hoc mundo pugnatur et curritur, hanc esse repositam spem et haec in futuro praemia constituta, pro quibus I nulla pericula formidantes cotidie uitae suae cursum dirigunt here- I ticorum uel maxime inpietatem et tendiculas declinantes, quibus 1 caeci caecos ducunt in foueam et quasi quodam ueterno et inmundissima carie deceptorum corda conmaculant; nec hac calce contenti intimas scripturarum medullas bibunt ueritate dogmatum falsi nominis scientiam condemnantes.

Quod intellegens et patriarcha Iacob scalam cernit in somnis, cuius caput pertingebat usque ad caelum, per quam diuersis uirtutum gradibus ad superna conscenditur et homines prouocantur terrarum humilia deserentes cum ecclesia primitiuorum dominicae passionis festa celebrare. non est, inquit, hoc nisi domus dei et haec est porta caeli.

quam Dauid acutius intuens et tota cupidine mentis inquirens rationesque huius itineris cogitationibus tractans et quasi pretiosa pigmenta fortius terens [*]( 1 *Prou. 9, 5 9 Ps. 54, 7 12 Hebr. 13, 14 14 cf. Hebr. 11, 10 19 cf. Matth. 15, 14. Luc. 6, 39 23 cf. Gen. 28, 12 sqq. 26 cf. Hebr. 12, 23 27 *Gen. 28,17 ) [*]( 1 sensu-suum om. V 5 uoluitur U 7 infundent V 8 thensauros (n exp.) T expectantes V qui expetunt g 9 pinnas Ta.e. 14 cuius in mg. U sciunt] sicut Ta.c.V 19 quadam Vp.c. s ueterna V ueternosa s 20 hoc U 21 ueritatem U 22 scientia s contemnentes U 24 ad] a V 26 des. hum. g 28 altius U (fort. recte, cf. p. 159,13; 179,29) 29 cupiditate V 30 pigm. preciosa V )

187
atque conminuens, ut suauissimi late odoris flagrantiam spargerent, ad sollemnitatem prouocat festinantes dicens: aperite mihi portas iustitiae et ingressus in eas confitebor domino: haec est porta domini, iusti introibunt per eam.