Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Idcirco omnibus errore seductis uiuens sermo dei in auxilium nostrum uenit ad terras, quae ignorabant cultum dei et ueritatis [*]( .2 *Ps. 117, 19-20 7 Hebr. 12, 20 12 Ps. 117, 27 13 *Soph. 2, 11 ) [*]( 1 fraglantiam Vp.c. fragrantia g spargeret U 3 et om. U in om. T 4 est om. V intrabunt UV 5 illa U. 10 celebritati f 16 demonstratur UV 17 probaretur U suae s.l. V 18 ut om. V 19 et] ut V 20 quod f 22 putaret s naturae Ta.c.ni2, add. et cet. hi qui] iniqui g 23 roborarent Ta.c. roborant Va.c. 24 accresceret U 25 butrorum U 28 ueniebat Ta.c.V )

188
solitudinem sustinebant. cuius rei testis est ille, qui loquitur: omnes deliquerunt, simul inutiles facti sunt, et prophetae Christi auxilium deprecantes: domine, inclina tuos caelos et descende, non ut mutaret loca, in quo omnia sunt, sed ut propter salutem nostram carnem humanae fragilitatis adsumeret, Paulo eadem concinente: cum esset diues, pro nobis pauper factus est, ut nos illius paupertate diuites essemus.

uenitque in terras et de uirginali utero, quem sanctificauit, egressus homo interpretationem nominis sui Emmanuel, id est \'nobiscum deus\', dispensatione confirmans mirum in modum coepit esse, quod nos sumus, et non desiuit esse, quod fuerat, sic adsumens naturam nostram, ut, quod erat ipse, non..

perderet. quamquam enim Iohannes scribat: uer bum caro factum est, id est aliis uerbis \'homo, tamen non est uersus in carnem, quia numquam deus esse cessauit, ad quem et sanctus loquitur: tu autem ipse es et pater de caelo contestatur et dicit: tu es filius meus dilectus, in quo mihi bene conplacui, ut et homo factus nostra confessione permanere dicatur, quod fuit, priusquam homo fieret, Paulo nobiscum eadempraedicante:Iesus Christus heri et hodie ipse et in aeternum.