Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Neque enim diuinitatem eius, quae nullis locorum spatiis circumscribitur, adsumptio seruilis formae poterat obscurare nec angustia humani corporis ineffabilem maiestatis terminare uirtutem, quem operum magnitudo dei filium conprobat.

nam cum frementis maris elatos gurgites et instar montium intumescentes tranquillitati subitae reddidisset apostolorum nauicula de naufragio liberata et imperium praesentis domini aquarum profunda sensissent cumque conluctantibus uentis et ex omni parte fluctibus excitatis tanta discrimina saluatoris iussione cessassent, quasi diuino spiritu afflati, qui pariter nauigabant: uere, inquiunt, filius dei est non ambigentes de diuinitate, cuius magnitudinem opera loquebantur. de illo enim prophetale uaticinium est: tu [*](2 *Ps. 103,33 4cf. Gal.4, 26 \' 12 *Ps. 94, 10 13 Ps. 117,26 27 *Matth. 14, 33 29 *Ps. 88,10 ) [*]( 1 et om. u 2 concelebrant UVu post sancto excidisse Dauid putat Engelbrecht 5 nec s.l.m2T descensiones u 8 coris u ut iam nunc om. u , 9 loca om. u scimus u 10 facere Ua.c.u 11 et om. u pauperis UI ad pauperis u magistros u - 12 usq. hod. aud. om. u usque om. g1 13praesente? .15 neq.] neque U 16 legis V 17 aU. et. om. ç queml. un: u\' 20 maiest. eius g uirtutum V 21 que u ope ex opere V conprobabat u 22 eleuatos u et om. u 23 transq. V subito U subdite u 24 liberata] conseruata u 26 ut tanta u 2sesj ,, s )

161
dominaris fortitudini maris et motum fluctuum eius tu conprimis. et ipse propheta canticum signat, ut non solum in uerbo, sed et in uirtute deus uerus, qui uisus est, crederetur excellentia operum, quod latebat, ostendens.