Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Igitur conuiuas tales et, qui sic passionis dominicae festa concelebrent, aemulantes cum sancto dicamus: laudabo dominum in uita mea, psallam deo meo, quam diu sum, festinemusque ad angelorum metropolim, quae libera est et nulla malitiae sorde maculatur, in qua nec dissensiones sunt nec ruinae et de altero ad alterum transmigratio, omnique uoluptate calcata et conpressis luxuriae fluctibus, qui aduersum nos crebrius intumescunt, caelestibus misceamur choris, ut iam nunc illuc mente translati et augustiora uidentes loca simus, quod futuri sumus.

qua beatitudine indignos se fecere Iudaei, qui scripturae sanctae opibus derelictis et pauperes intellegentiae adquiescentes magistris i usque hodie audiunt: semper errant corde, et nolunt II praesenti Christo dicere: benedictus, qui uenit in no- I mine domini, praesertim cum omni uoce opera clariora deum I illum esse testentur et nequaquam dicere: \'haec dicit dominus" sed \'ego dico uobis" per quae ostendit se latorem legum et dominum et deum uerum et non esse unum quemlibet prophetarum.