Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

perfectus deus propria uoluntate, quidquid humanae fuit et naturae et condicionis, adsumens absque peccato dumtaxat et malitia, quae nullam habet substantiam, infans nascitur, Emmanuel adoratur, magi de oriente ueniunt, deum dei filium genu posito confitentur; tempore passionis pendens in cruce solis obscurat radios nouo inauditoque miraculo diuinitatis suae exprimens magnitudinem, indiuisus et inseparabilis nec in duos saluatores quorundam errore seiunctus. unde et ad discipulos loquebatur: nolite uocare magistrum super terram; unus enim magister uester Christus.

neque enim, cum haec apostolis diceret, a corpore, quod patebat aspectui, diuinitatis excellentiam separabat nec, quando unum se Christum, dei filium, testabatur, animam diuidebat et carnem, non alter et alter, sed unus atque idem utrumque subsistens, deus et homo, dum seruus uidetur et dominus adoratur, si quidem in humani corporis uilitate ineffabilem celabat deum et rursum fragilitatem carnis diuinis operibus excedebat, ut non unus quilibet sanctorum, ut a plerisque aestimatum est, crederetur, sed ille, quem et Paulus ostendere uolens scribit: unus deus, unus et mediator dei et hominum, homo Christus Iesus, et iterum: mediator autem unius non est, deus autem unus est, quia unus filius, patris nostrique mediator, nec aequalitatem eius amisit nec a nostro consortio separatus est, inuisibilis deus et uisibilis homo: forma [*](12 *Matth. 23, 10, cf. ibid. 23, 9 22 I Tim. 2, 5 24 Gal. 3, 20 27 cf. Phil. 2, 7 ) [*]( 1 fortitudinis U motum] montium u 2 eius ex est m2T ipsi V ipsum u ipsius Tp.c.m2 prophetae (-te u) Uu profetae ex profeta m2T significat u 3ets.l.U,om.Vu 4ostendenteg 5hurnanum V 6 condit. TVu 7emmanuel (ue ex e) T emmanuhel U emanuel V et manuhel u 9 qui et tempore g 10 magnit. et g 12 se iunctos u 13 unus Ta.c.m2 unus est cet. 14 a corp. om. u 16 ne u se unum xps dei filius U 17 pr. aliter U uterque u 21 ut \'non TV ne U ut u et ne s quislibet T,Va.c. 22 et Paul.] apostolus u 23 unus om. u pr. et om. V 26 eius om. U 27 et om. Uu uis.] inuisibilis U jsub forma V ) [*]( LV. IBeron. Epist. II, Hilberg. ) [*]( 11 )

162
serui absconditus est et dominus gloriae confessione credentium conprobatur.