Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Porro, quod Pamphilum proferunt laudatorem eius, gratias illis ago meo nomine, quod dignum me putauerunt, quem cum martyre calumniarentur. si enim ab inimicis Origenis libros eius dicitis esse uiolatos, ut infamaretur, quare mihi non liceat dicere ab amicis eius et sectatoribus conpositum esse sub nomine Pamphili uolumen, quod illum testimonio martyris ab infamia uindicaret?

ecce uos emendatis in Origenis libris, quod ille non scripsit, et miramini, si edat aliquis librum, quem ille non edidit? uos in edito opere potestis coargui; ille, qui nihil aliud edidit, facilius patet calumniae. date quodlibet aliud opus Pamphili, nusquam repperietis; hoc unum est. unde igitur sciam, quod Pamphili sit? uidelicet stilus et saliua docere me poterit. numquam credam, quod doctus uir primos ingenii sui fructus quaestionibus et infamiae dedicarit. et ipsum nomen Apologetici ostendit accusationem; non enim defenditur, nisi quod in crimine est. unum proferam, cui contradicere uel stulti sit uel inpudentis.

sex librorum Eusebii super Origenis defensione principium usque ad mille ferme uersus liber iste, qui Pamphili dicitur, continet et in reliquis scriptor eiusdem operis profert testimonia, quibus nititur adprobare Origenem fuisse catholicum. Eusebius et Pamphilus tantam inter se habuere concordiam, ut unius animae homines putes et ab uno alter nomen acceperit. quomodo igitur inter se dissentire potuerunt, ut Eusebius in toto opere suo Origenem Arriani dogmatis probet et Pamphilus Niccenae k. [*]( 1 quidam] quid s adhuc W nunc (ex num m2 N) eet. CY PECIAOYCIN G CY PHAOrOICIN Bl EY PHAOCOICI N EICIAOCOPT IMB2 ET IHcIAorortiMDdicxmtElPHCIAOrOYCYCOQJeginonpotesttyi alienasse N 3 profertN eius ex ei m2 N 4 illi D illius Bla.c.m2 quem] que N 5 maturae % 6 infamarentur Bl infirmarentur ex - retur m2 B2 7 am.] inimicis DNB2 sect.] obtrectatoribus B2 non positum DQ 8 martirii Bl infantia B*a.c.m2 9 quos Bl 10 ille] illum Q 11 non potestis Q 12 numquam Bla.e.B2a.c.m2 14 salua D credo Q doctos W 15 primus N infamia D dedicauerit B2 16 apollogetici D excusationem Q 17 num DQB2 unum nunc g perferam D 18 inprudentis DQ,B2a.c.m2 sexti libri B2 sextus liber DQ 19 defensionem D princ. habet Q 20 phamphili dicetur W continetur Q et om. DQB2 21 origenen 31 22 habuerunt concordia N 24 distare N 25 Or. Arr.] origene narrari N arriana dogmata Bla.c.m2 probet dogmatis s nicaenae em )

134
synodi, quae fuit postea, defensorem? ex quo ostenditur uel Didymi, uel cuiuslibet alterius esse opusculum, qui sex librorum capiti detrun- i cato cetera membra sociarit.

sed concedamus ex superfluo, ut Pam-1 phili sit, Pamphili, sed necdum martyris — ante enim scripsit, sit martyrium perpetraret —: \'et quomodo,\' inquies; \'martyrio dignus fuit?\' scilicet ut martyrio deleret errorem; ut unam culpam sanguinis sui effusione purgaret. quanti in toto orbe martyres, antequam caederentur, uariis subiacuere peccatis! defendamus ergo peccata, quia, qui postea martyres, prius peccatores fuerunt?