Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Schidulae, quas misistis, honorifica me adfecere contumelia sic ingenium praedicantes, ut fidei tollerent ueritatem. quia eadem Alexandriae et Romae et in toto paene orbe boni homines super meo nomine iactare consuerunt et tantum me diligunt, ut sine me heretici esse non possint, omittam personas et rebus tantum et criminibus respondebo. neque enim causae prodest maledicentibus remaledicere et aduersarios talione mordere, cui praecipitur malum pro malo non reddere, sed uincere in bono malum, saturari obprobriis et alteram uerberanti praebere maxillam.

Obiciunt mihi, quare Origenem aliquando laudauerim. ni fallor, duo loca sunt : praefatiuncula ad Damasum in omeliis Cantici canticorum et prologus in libro Hebraicorum Nominum. quid ibi de dogmatibus ecclesiae dicitur? quid de patre et filio et spiritu [*]( 10 cf. Rom. 12,17. 21. I Thess. 5,15 11 cf. Thren. 3, 30. Matth. 5,39 etc. 14 cf. Hieron. praef. ad Orig. hom. in Cant. cant. init. 15 cf. Hieron. praef. ad libr. de interpr. nom. Hebr. fin. ) [*](G = Neapolitanus VI. D. 59 s. VII. ) [*]( 9t = Veronensis rescriptus XV. 13 s. VIII. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*](Q = Duacensis 247 s.- XI. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII (praebet duo apographa: tol. 44 r -467 = Bl et tol. 178 r -182 r = B2, quorum consensus = B). ad eosdem ipsius hieronimiG eiusdem ad quos supra W hie (ihe Q)ronimus pam(mm D)achio et oceano DQ iheronimus ad pammachium et oceanum Bl ier pbri ad oceanum et pammachium B2; titulo caret N ) [*]( 3 Hier. — sal. om. GDQB2 hieronimus W iheronimus Bl 4 iscidulae (-las m2) G scidulas D scidule (i ex e)N scedulae QB schedulae s afficere D afficiunt B2a.c.m2 5 tolerentG quia 91 et quia cet. 6 alexandriae W in alexandria Bl et in alexandria (et in et ia in ras. m2 B2) cet. et Alexandriae s roma Q romana urbe B2 7 consueuerunt DQB2 et s.l.G 8 possunt D personam N \'pr. et om. DQB 9 causae om. Q 13 obiciunt ergo G nisi NQB1 14 sunt] add. in quibus eum laudaui s omil. G homel. DB2 homilias s lo librum g 16 et filio om. N )

122
sancto? quid de carnis resurrectione? quid de animae statu atque substantia? simplex interpretatio atque doctrina simplici uoce laudata est. nihil ibi de fide, nihil de dogmatibus conprehensum est. moralis tantum tractatur locus et allegoriae nubilum serena expositione discutitur.

laudaui interpretem, non dogmatisten, ingenium, non fidem, philosophum, non apostolum. quodsi uolunt super Origene meum scire iudicium, legant in Ecclesiasten commentarios, replicent in epistulam ad Ephesios tria uolumina, et intellegent me semper eius dogmatibus contra isse. quae enim stultitia est sic alicuius laudare doctrinam, ut sequaris et blasphemiam? et beatus Cyprianus Tertulliano magistro utitur, ut eius scripta probant; cumque eruditi et ardentis uiri delectetur ingenio, Montanum cum eo Maximillamque non sequitur. fortissimos libros contra J Porphyrium scripsit Apollinaris, ecclesiasticam pulchre Eusebius i historiam texuit; alter eorum dimidiatam Christi introducit οἰκονομίαν, alter inpietatis Arrii apertissimus propugnator est:

uae, inquit Esaias, qui dicunt bonum malum et malum bonum, qui faciunt amarum dulce et dulce amarum. nec bonis aduersariorum, si honestum quid habuerint, detrahendum est nec amicorum laudanda sunt uitia et unumquodque non personarum, sed rerum pondere iudicandum est. mordetur et Lucilius, quod inconposito currat pede, et tamen sales eius leposque laudantur.

Dum essem iuuenis, miro discendi ferebar ardore nec iuxta quorundam praesumptionem ipse me docui. Apollinarem [*](7 in Eccl. comm.] sed cf. Gruetzmacher, Hieronymus II 53 8 in epist. ad Ephes. tria uol.] cf. Gruetzmacher, Hieronymus II 40 16 *Esai. 5, 20 21 cf. Horat. sat. I 10, 1 sq. ) [*]( 5 discutitG dogmatistem Bx,B2p.c.m2 6 pr. non om. N 7 ecclesiastem W 8 in om. N epta codd. praeter G2( intellegant N 9 quae enim] quia seq. ras. Bl 10 sequaris W n (eras.) sequar Q sequar cet. blasphemia N 11 cipr. UNB tertuliano WDQ probat Q 12 eruditi] eritici (non eristici, I ut Vallarsius putat)W ardentissimi Bl delectatur B2a.c.m2 delectur D,Na.c. f 13 et maximillam Bl 14 scribit D appollinaris G Ap(pp)ollmarius s I pulcre D 15 tex. istoriam B2 texunt W introduxit g oeconomiam I (oe ex ae B2)GHNB2 economiam Bl 16 uae GQ ue cet. 17isai. Q isay. Bl 1 ysai. B2 alt. bonum] add. et g 18 alt. amar.] in amar. conuertunt Q * 21 lucius D lutius Q quod et B2 22 lepusque D leporesque (oresque in ras. m2)B 23 ferbebar (sic)N iusta N 24 Apollinarium g laudic. Ga.c.N laudoc. D laudo anthiocenum Q. )

123
Laodicenum audiui Antiochiae frequenter et colui et, cum me in sanctis scripturis erudiret, numquam illius contentiosum super sensu dogma suscepi. iam canis spargebatur caput et magistrum potius quam discipulum decebat; perrexi tamen Alexandriam, audiui Didymum. in multis ei gratias ago. quod nesciui, didici; quod sciebam, illo diuersum docente non perdidi.