Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

putabant me homines finem fecisse discendi: rursum Hierosolymae et Bethleem quo labore, quo pretio Baraninam nocturnum habui praeceptorem! timebat enim Iudaeos et mihi alterum exhibebat Nicodemum. horum omnium frequenter in opusculis meis facio mentionem. certe Apollinaris et Didymi inter se dogma contrarium est; rapiat me ergo utraque turma altrinsecus, quia magistrum utrumque confiteor.

si expedit odisse homines et gentem aliquam detestari, miro odio auersor circumcisos; usque hodie enim persequuntur dominum nostrum Iesum Christum in synagogis satanae. obiciat mihi quispiam, cur hominem Iudaeum habuerim praeceptorem, et audet quidam proferre litteras meas ad Didymum quasi ad magistrum. grande crimen discipuli, si hominem eruditum et senem magistrum dixerim. et tamen uolo inspicere ipsam epistulam, quae tanto tempore in calumniam reseruata nihil praeter honorem et salutationem continet.

inepta sunt haec et friuola. arguite potius, ubi heresim defenderim, ubi prauum Origenis dogma laudauerim. in lectione Esaiae, in qua duo seraphin clamantia describuntur, illo interpretante filium et spiritum sanctum [*]( 3 cf. Guid. Metam. VIII 568. XV 211 9 cf. Ioh. 3, 1—2 15 cf. Apoc. 2, 9. 3, 9 22 cf. Esai. c. 6. ) [*]( 1 adii Np.r. anthioch. Q anthioc. GD antioc. W scribt. sanctis G 2 sensum GNB1 incarnatione dni B2 3 spargebantur G 4 dydim. G didim. cet. 5 ei] et N sciebam] noueram G 6 diuersa Blp.c.B2, orru DQ 7 rursus G ueni rursum QB rursum ueni D hiero(u DN)soly(i 3tiV)mae (me DN) GWDN hierusolimam Q iherosolimam Bl (am ex e) B2 bethlem 21D beteleem Q betlehem N 8 baraniam Np.r. baranam Qa.c.m2 barabanum D 9 exhibebant W nichodemum QBl nicolaum D 10 Apollinarii g 11 dydimi G didimi cet. turba Bx\\ add. diuersum DQB2,BX in mg. m2 12 utraque 3t 13 aduersor WBl circumcisos W circumcisionem Q,Bla.e.\'\'\'\'concisionem ceL |14 persequ. GtyN persec. eel. nostrum 91,om. cet. 15 Christum om. GN I sathane Bl 16 quisquam Q 17 didym. 21 didim. ceL quasi] quas W 19 serbata N reseruata est DQB2 21 fribola N simbola D I 22 laudarim 21N isaiae Q isayae Bl ysaye B2 quo DQ do (= deo)G i.seraph (f G) in G%NB2 seraphim cet. 23 fil.] patrem et fil. D k. )

124
nonne ego detestandam expositionem in duo testamenta mutaui? habetur liber in manibus ante uiginti annos editus. tota opuscula mea et maxime commentarii iuxta oportunitatem locorum gentilem sectam lacerant.

quod autem opponunt congregasse me libros illius super cunctos homines, utinam omnium tractatorum haberem uolumina, ut tarditatem ingenii lectionis diligentia conpensarem! congregaui libros eius, fateor; et ideo errores non sequor, quia scio uniuersa, quae scripsit. credite experto, quasi Christianus Christianis loquor: uenenata sunt illius dogmata, aliena a scripturis sancctis, uim scripturis facientia. legi, inquam, legi Origenem et, si in legendo crimen est, fateor-et nostrum marsuppium Alexandrinae chartae euacuarunt -: si mihi creditis, Origeniastes numquam fui; si non creditis, nunc esse cessaui.

quodsi nec sic adducimini ad fidem, conpellitis me in defensionem mei contra amasium uestrum scribere, ut, si non creditis neganti, credatis saltem accusanti. sed libentius mihi erranti creditur quam correcto. nec mirum; putant enim me suum esse συνμύστην et propter animales et luteos nolle palam dogmata confiteri. ipsorum enim decretum est non facile margaritas ante porcos esse mittendas nec dandum sanctum canibus et cum Dauid dicere: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; et in alio loco super iusto: qui loquitur, inquit, ueritatem cum proximo suo, id est cum his, qui domestici fidei sunt.