Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

porro aetas eius et beatitudini tuae nota est et, cum ad r triginta annorum spatia peruenerit, puto eam in hoc non esse reprehendendam, quae iuxta mysterium adsumpti hominis in Christo perfecta est. recordetur legis antiquae et post uiginti et quinque annos de Leuitica tribu adlegi in sacerdotium peruidebit. aut si in hoc solo testimonio Hebraicam sequitur ueritatem, nouerit triginta annorum fieri sacerdotes. ac ne forsitan dicat: uetera transierunt, ecce facta sunt omnia no ua, audiat cum Timotheo: adulescentiam tuam nemo contemnat.

certe ipse, quando episcopus ordinatus est, non multum ab ea, in qua nunc frater est, distabat aetate. uel si hoc in episcopis licet, in presbyteris non licet, ne per antifrasim a suo nomine discrepare uideantur, cur ipse aut eiusdem aut minoris aetatis et, quod his amplius est, ministrum alterius ecclesiae ordinauit presbyterum?

quodsi non potest pacem habere cum fratre nisi cum subdito et ordinationis suae episcopum rennuente, ostendit se non tam pacem cupere quam sub pacis occasione uindictam nec alterius quiete et otio esse contentum, dummodo integrum habeat, quod minatur. etiam si ipse eum ordinasset et hic secreti amator uellet quiescere nec quicquam exerceret, quod ecclesiam scinderet, nihil ei deberet praeter honorem cunctis sacerdotibus debitum. [*]( 4 cf. Luc. 3, 23 5 cf. Num: 8, 24 7 cf. Num. c. 4 8 II Cor. 5, 17 . I 9 *I Tim. 4, 12, ) [*](Ipr.mom.u eleuthro (trho F tro I) politano FJI eli. AF hel. JI elig. ex eligenti u 2 eius ex ei F ad] a A 3 spatia iam ç 5 XXV AFJI alt. et om. g 6 de Au adF (d eras.)J,I (d exp.) a Flp.c.g elegi l\'p.e.u a.c. eligi up.e. aut exat I test. solo ç 7 hebraicam (icamin ras.) Jjadd. non s.l.m2 F nouerit] non erret A 8 sacerdotem F ecce] et-FJi 9 nemo ad. tuam Au 11 meus (s.l.rn.2) frater I fratermeusu 12 pro in om. u in presb.-ne] es u per antifrasim (-sin Ip.r.) FJIu pereant (alt. e exp.) ifrasin A 13 discr. non uideatur u cur] cum A eius g 14 his] hi (seq. ras. 1 litt.)J 15 fratribus ex fratres m2 A 16 episcopo Fp.c. renuente u renuentem A rednuente J renuntiante I 17 tam om. A occasionem Fa.r.J uindicta Fa.c.J nec om. A 18 alt. quiete et] aliter quietis et pacis s esse] se Au\' dummodo in J dum modum in (in del. I)FI nisi s integro A 19 quod min.] con(m wi2)min. A eum] cum I hic—nec om.A hic] sic ç amor u 20 qu. uellet s ne g exercere A quo u quod si FJI 21 ei] eligi F debere FJI propter FJI,om.u honore u ) [*]( I 8* )

116