Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Tota eius epistula non tam expositione fidei quam, nostris plena est contumeliis. nomen meum absque ullis officiis, quibus nos inuicem. palpare solemus homines, frequenter adsumitur, carpitur, uentilatur, quasi de libro uiuentium deletus sim, si illius me litterae suggillarint, aut istius modi nugas umquam quaesierim, qui ab adulescentia monasterii clausus cellula magis esse aliquid uoluerim quam uideri.

quosdam e nobis sic cum honore appellat, ut laceret, quasi et nos non possimus ea dicere, quae nemo tacet. e seruo clericum criminatur, cum et ipse nonnullos eiusdem condicionis clericos habeat et Onesimum legerit inter Pauli renatum uincula diaconum coepisse esse de seruo. sycofantam iactitat et, ne probare cogatur, audisse se dicit. o si et mihi liberet dicere, quae multi clamitant, et aliorum maledictis adquiescere: iam intellegeret et nos scire, quae omnes sciunt, et me audire, quae nullus ignorat. dicit ei uelut praemia pro calumnia restituta: quis tam argutum [*]( a ) et callens non perhorrescat ingenium? quis tanto possit eloquentiae flumini respondere? quid est peius: sustinere calumniam an facere, accusare, quem postea diligas, an peccanti ueniam tribuere? quid minus ferendum: de sycofanta aedilem fieri an consulem? scit et ipse, quid taceam, quid loquar, quid et ego audierim, quid pro Christi metu fortasse non credam.