Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

—monachis et minatur et inportat exilium, et hoc monachus apostolicam cathedram tenere se iactans. non nouit terrori natio ista succumbere et inpendenti gladio magis ceruices quam manus subicit. quis enim monachorum exul patriae non exul est mundi? quid necesse est auctoritate publica et rescripti inpendiis et toto orbe discursibus? tangat saltim digitulo, et ultro exibimus. domini est terra et plenitudo eius. Christus loco non tenetur inclusus.

Praeterea, quod scribit nos per te et Romanam ecclesiam [*]( 18 Ps. 23, 1 ) [*]( 1 uoluntatem F alt. et om. A 2 fundendo enim A sang. et pat. mag. g sanguine J 4 si s.l.Ju quod u degemus A legimus lu 5 nouerant A persec(q u)utiones Au 6 hereticique (que exp.).E hęreticorumque F maximae Fa.r.J ut nonnulli iactitant A 7 auderent u 8 solus Fa.c.J ecclesiae (e u) Au,Fp.c. 9 eclesias I oro — 13 iactans om. A est] add. ista g 11 eos F quos .Ep.e. saltem J,Ia.c.(s.l.) 12 minitatur u impetrat g 13 mon.] add. et post hoc u tenere] habere s non nouit] nescit A 14 natio ista] mens xpiana A 15 exul] non exul A 16 pr. est om. u qui Fl necesse] opus s auctoritatem A publ. et rescr.] publiciter scripti A 17 saltem A,Ja.c. et] ex I 18 exhibimus Ap.c.Fa.r. J exiuimus (ui exp.)u 19 continetur JI 20 propterea lu possim plura dicere et cotidiano(u s.l.m2)s iniurias nostras, quibus (add. nos s.l.) blanditur bonus pastor inuitat ad pacem, flebili explicare sermones (alt. s exp.), possim (ex possem m2) epistolis eo sensu, quo scriptae sunt, respondere, uerum studio et expectatione pacis feruenti stomacho uerba non commodo. quaerantur alii libere, quos ledere lesus ipse non audet. ego interim (ex-rem) non silebo et dispensationem uel inpe (ex i)ritiam simulabo uel metum. quid enim mihi accusanti facturus est, qui, ut ipse testatur, laudanti detrahet? illud autem (c/. p. 112,18—23)A scribis FJI scripsit u scribit beatitudo tua A romane ecclesie u romam I )

118
communicare ei, a quo uidemur comminus separari, non necesse est ire tam longe: et hic in Palaestina eodem modo ei iungimur et — ne hoc quoque procul sit — in uiculo Bethleem presbyteris eius, quantum in nobis est, communione sociamur. ex quo perspicuum est dolorem proprium causam ecclesiae non putandum nec stomachum unius hominis, immo per illum aliorum, generali ecclesiae uocabulo nuncupandum.

quapropter, quod m pnncipio epistulae dixi, etiam nunc repeto:nos uelle Christi pacem, ueram optare concordiam et te rogare, ut illum moneas pacem non extorquere, sed uelle. sit praeterito nostrarum contumeliarum dolore contentus; uetera uulnera saltim noua obliteret caritate. sit talis, qualis ante fuit, quando nos suo arbitrio diligebat. uerba ei de alieno stomacho non fluant; faciat, quod uult, et non, quod uelle conpellitur. aut quasi pontifex cunctis aequaliter imperet aut quasi imitator apostoli uniuersorum saluti ex aequo seruiat.

si talem se praebuerit, ultro praebemus manus, extendimus brachia; amicos et parentes habeat et sentiat in Christo sicut omnibus sanctis ita et sibi esse subiectos. caritas patiens est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit. cunctarum uirtutum mater est caritas et quasi spartum triplex apostolica sententia roboratur dicentis: fides, spes, caritas. credimus et speramus; atque ita per fidem et spem dilectionis uinculo copulamur.

idcirco enim et nos patrias nostras dimisimus, ut quieti absque ullis simultatibus in agris et in solitudine [*]( 18 *I Cor. 13, 4. 7 20 cf. Eccle. 4, 12 21 I Cor. 13, 13 ) [*]( 1 a om. u quod u qua c uidemus J Z communione s separati g 2 et] ut FJI pale (ex i A)stina codd. 3 quoque] quod F J Σ bethem J Bethlehem ς 4 est om. A communionem AJ,FΣa.r. sociemur F; add. et inde nri xpi lauacro percipiunt A 5 causa A putanda A 6 stomacho A generalia u 7 uocabulum F J Σ quapr. papa uenerabilis A quod om. F2 8 pacem xpi I ueram om. FJI 9 opt.] obtinere u illo Fa.e. illos I horteris A 10 uelle] uel I praeteri- tarum FJI 11 ueterata g sit] sed A 12 quando] quomodo FI nos] non F J Σ eius Au 13 profluant A 14 pont.] sponte rex A 15 seruat J,Fla.c. 17 parentes (i. e. oltemperantes)] pares Au sentiet AJ sicut-sibi om. A et (eras.) ita et I 18 sibi nos esse s pr. est s.l.F, om. u 21 apostoli g 22 pro et om. s 23 enim et] etenim F J Σ 24 quiete u; add. et Au illis F,Ia.c. alt. in om. u. )

119
uiueremus, ut pontifices Christi-qui tamen rectam fidem praedicant-non dominorum metu, sed patrum honore ueneremur, ut deferamus episcopis quasi episcopis et non sub nomine alterius aliis, quibus nolumus, seruire cogamur. non sumus tam inflati cordis, ut ignoremus, quid debeatur sacerdotibus Christi. qui enim eos recipit, non tam illos recipit, quam eum, cuius episcopi sunt.

sed contenti sint honore suo -et patres se sciant esse, non dominos, maxime apud eos, qui spretis ambitionibus saeculi nihil quieti et otio praeferunt. tribuat autem orationibus tuis Christus deus omnipotens, ut pacis non ficto nomine, sed uero et fideli amore sociemur, ne mordentes inuicem consumamur ab inuicem.

LXXXIII. PAMMACHII ET OCEANI AD HIERONVMUM.

Pammachius et Oceanus Hieronymo presbytero salutem. Sanctus aliquis ex fratribus schidas ad nos cuiusdam detulit, quae Origenis nomine uolumen, quod TCEQV DGXOIV scribitur, in, [*]( 11 cf. Gal. 5, 15, ) [*]( 1 qui — praed. om. A 2 ut — 4 cog. om. A 3 quasi] ut g 4 corde A 6 pr. recepit A,Fa.c. non-alt. recipit in mg. sup. A illos] eos s alt. recepit A,Fa.c. eum] illum A episc. sunt] eo censentur nomine A 7 sunt J,FIa.r. et om. I sciant se patres I 8 expraetis (ex eras. I)FJI 9 praeferant A deus noster omn. A 10 paci ex pace u amore om. u 11 ne — cons. om. A consummamur F ) [*](G = Neapolitanus VI. D. 59 s. VII. ) [*](W = Veronensis rescriptus XV. 13 s. VIII. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](N = Casinensis 295 s. X. ) [*](Q = Duacensis 247 s. Xl. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII (praebet duo apographa: fol. ) [*](44r = B1 et tol. 17sr = B2, quorum consensus = B). ) [*]( pammachii et oceani ad hieronimum (iheronimum B1) GB1 oceanum et pammachium ad ieronimum pbrm B2 pammachius et oceanus hieronimo (add. presbitero Q)DQ; titulo carent 21N. ) [*]( 14 Pamm. — sal. om. GDQ ocean. et pamm. B2 hieronimo 21 hier N iheronimo Bl ieronimo B2 presb. om. N sal.] salt (add. caph m2)N 15 ali- I qui GN scid. N scidul. GD scedul. QB schedul. g 16 nomine 21, om. cet. IIEPIAPXCON (periarcon ss. B2fKBz periarchon G N Bl periarcon DQ describ. B1 Inecrib. Qg )

120
Latinum sermonem conuersum tenerent. et quoniam multa in his sunt, quae tenuitatem ingenii nostri permouent, quae minus catholice dicta aestimamus—suspicamuf etiam ad excusationem auctoris multa de libris eius esse subtracta, quae apertam inpietatem eius demonstrare potuissent -, quaesumus praestantiam tuam, ut in hoc specialiter non tam nobis quam uniuersis, qui in urbe habitant, profuturum opus digneris inpendere, ut supra dictum librum Origenis ad fidem, quem ad modum ab ipso auctore editus est, tuo sermone manifestes et, quae a defensore eius interpolata sunt, prodas, quae etiam in schidis istis, quas ad sanctitatem tuam direximus, uel contra catholicam regulam uel inperite dicta sint, redarguas atque conuincas.

sane subtiliter m praefatione operis sui mentionem tacito nomine tuae sanctitatis expressit, quod a te promissum opus ipse conpleret, illud oblique agens etiam te simili j ratione sentire. purga ergo suspiciones hominum et conuince criminantem, ne, si dissimulaueris, consensisse uidearis. [*]( 12 cf. pag. 103,3 15-16 cf. Hieron. adu. Ruf. Ill\' ) [*]( 1 teneret D in his multa DQB1 his] is N 2 nostri ing. s promouent Bl remouent 21 quaeque £ 3 extimamus dicta (ex dictu) Bl aest. (est. BafliaB1 in mg. ext. GNB2 exist. DQ 4 actoris B1 libris (s in ras. m2)B2 libro GNB1 5 eius 91B2 eiusdem cet. monstrare DNQB1 quesumus ergo BIQS N qs Q 6 ut in] uti GNB1 ut et DQ ut B2 quam etiam GNB1 quam et B2 in om. Q 7 orbe QB 8 autore 91 actore B1 9 a ex ad D ad ex a B2 defensore B2 10 quae] ut (in ras. m2B2) quae DB utraque Q et quae g in s.l.m2N, om. G ischidis U scidis (scidulis m2G)GN scędis Bl scedulis B2 schid. ist.] his scędis Q his cedis D his schedulis s quas] que B2 11 pr. uel] quae uel Q dicta] e (Q Q) dita DQ,B2a.c.m2 sint CN sunt cet. 12 subt. om. N praefatiuncula G 14 compleret (ret in ras. m2)B2 compleuerit s aiens Q te] a te N 16 si om. D dissimulaberis N consentire s _uid.] add. exp epist. pammachii et oceani ad scm hieronimum presbiterum W expl feliciter G uale in xpo et memento nostri B2 i )

121

LXXXIV. AD PAMMACHIUM ET OCEANUM.

Hieronymus Pammachio et Oceano fratribus salutem.

Schidulae, quas misistis, honorifica me adfecere contumelia sic ingenium praedicantes, ut fidei tollerent ueritatem. quia eadem Alexandriae et Romae et in toto paene orbe boni homines super meo nomine iactare consuerunt et tantum me diligunt, ut sine me heretici esse non possint, omittam personas et rebus tantum et criminibus respondebo. neque enim causae prodest maledicentibus remaledicere et aduersarios talione mordere, cui praecipitur malum pro malo non reddere, sed uincere in bono malum, saturari obprobriis et alteram uerberanti praebere maxillam.