Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Non ambulet iuxta te calamistratus procurator, non histrio fractus in feminam, non cantoris diaboli uenenata dulcedo, non iuuenis uulsus et nitidus. nihil artium scenicarum, nihil tibi in, obsequiis molle iungatur. habeto tecum uiduarum et uirginum choros, habeto tui sexus solacia; ex ancillarum quoque moribus dominae iudicantur. certe, cum tecum sancta sit mater et lateri tuo amita haereat uirgo perpetua, non debes periculose externorum consortia quaerere de tuorum societate secura.

semper in manibus [*]( 16 cf. Prou. 4, 23 18 cf. Martialis V 61 ) [*]( 1 puellaris 2D 2 iniure W 3 te om. LID 4 quae] quod B est s.l.m2B et om. D 5 pulcerrimus D corrumpatur Wa.c. 6 et ubi aetas B ubi aetas LID 8 cont. ut] ut cont. LID . 9 ambitiosa g 10 hoc officio W flagitat c praeficiantur ex praeficiatur I is senem L qui (in mg. m2) sint I 12 suspectus Ia.c.W 13 inpudicus 2D inmoderatus g libidine L,2a.c. ex s.l.2,om.L 14 sec. an.] securi sani W desimulatus L2 15 desp. q. seruos L2 16a(ha D)bundant(c W)ia WD sit] est L2 17 possit W 18 histerio W istrio D strio L,2a.c. 19 cantores B cantatoris :2p.c. diabuli L diabolici g 20 uultus LH cultus B fenicarum (fe in ras. m2)B scenarum D 22 choros] horas W tui] tu °a.c.W ex s.l.L et D 23 cum om.L:SB 24 amitta (pr. t eras.) hereto W debit W periculosa Bp.c.m2 ) [*]( LV. Hieron. Epist, II, Hi1berg. ) [*]( 7 )

98
tuis diuina sit lectio et tam crebrae orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus adulescentia percuti solet, huiusce modi clipeo repellantur. difficile est, quin potius inpossibile, perturbationum initiis carere quempiam, quas significantius Graeci jzoojtadeiag uocant, nos, ut uerbum uertamus e uerbo, antepassiones possumus dicere, eo quod incentiua uitiorum omnium titillent animos et quasi in meditullio nostrum iudicium sit uel abicere cogitata uelrecipere.