Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

unde et naturarum dominus in euangelio loquebatur: de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. ex quo perspicuum est-iuxta alterius libri testimonium-procliuius esse cor hominis a pueritia ad malum et inter opera carnis et spiritus, quae apostolus Paulus enumerat, mediam animam fluctuare nunc haec, nunc illa capientem.

  1. nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
  2. qui minimis urguetur,
uelut si
  1. egregio inspersos reprehendas corpore naeuos
  2. .
hoc est, quod aliis uerbis os prophetae significat: turbatus sum et non sum locutus et in eodem uolumine: irascimini et nolite peccare et illud Archytae Tarentini ad uilicum neglegentem: \'iam te uerberibus enecassem, nisi iratus essem\'. ira enim uiri iustitiam dei non operatur.