Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

omnis creatura dei bona est. audiant haec mulieres, quae sollicitae sunt, quomodo placeant uiris. comedant carnes, quae carnibus seruiunt, quarum feruor despumat in coitum, quae ligatae maritis generationi ac liberis dant operam. quarum uteri portant fetus, earum et intestina carnibus inpleantur. tu uero, quae in tumulo mariti sepelisti omnes pariter uoluptates, quae litam purpurisso et cerussa faciem super feretrum eius lacrimis diluisti, quae pullam tunicam nigrosque calceolos candidae uestis et aurati socci depositione sumpsisti, nihil habes necesse aliud nisi perseuerare. ieiunium, pallor et sordes gemmae tuae sint, plumarum mollities iuuenalia membra non foueant, balnearum calor nouum adulescentiae sanguinem non incendat.

audi, quid ex persona uiduae continentis ethnicus poeta decantet: ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum seruetque sepulchro. si tanti uilissimum uitrum, quanti pretiosissimum margaritum? si communi lege naturae damnat omnes gentilis uidua uoluptates, quid expectandum est a uidua Christiana, quae pudicitiam suam non solum ei debet, qui defunctus est, sed ei, cum quo regnatura est? [*]( 3 *I Tim. 4, 4 4 *Rom. 14, 21 6 *Eph. 5, 18 I Tim. 4, 4 19 Verg. Aen. IV 28-29 ) [*]( 1 esculentia L exculentias B sculercias W num. pedum B pecudum D 3 omnes W bona est g 5 non mand. carn. et non bib. uin. D 6 uinum] nolite inebriari uino Ip.c.m2 luxoria LlV omnes W 8 quae] qui L carnibus] carni g 9 coitu LB mar. allig. j generacione hac W 10 quorum 2\' faetus LB eorum D 12 litam] linitam Dp.c.m2 purporisso Sa.c.W 13 dil. lacr. B deluisti TV calciolos LZ calceos WB 14 sacci LI succi W ade(e eras.)positione (in mg. de)2 nec. al.] necessarium B 15 in ieiunium L in ieiunio ΣD genae ex gemmae I in mg. 16 iuuenalia L,Da.c. iuuenilia cet. foueat W,Bp.c. balneorum Ba.c.m2 17 adule(i TF)scentu]ae WB 18 persone W,Da.c. ethinicus La.r. etinicus W 19 ms (= meus) La.c.2\'W me om. D iuncxit LlV,D(ex iunct) 20 sepulcrho W sepulcro D 21 si] sit 2\'p.c. uitrium W margaretum 2\'p.c.W 22 omnes] opes LID gentiles LW,Da.c. uidua] femina B 23 quid] qui W,Da.c. 24 sed] sed et B )

97