Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

hoc uas electionis loquitur et de illo profertur thesauro, qui confidenter aiebat: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? hoc ille pronuntiat, qui libere sub persona sua fragilitatem humani corporis fatebatur: non enim, quod uolo bonum, hoc operor, sed, quod nolo malum, et: propterea subicio et redigo in seruitutem corpus meum, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniar. si ille timet, quis nostrum potest esse securus? si Dauid, amicus domini, et Salomon, amabilis eius, uicti sunt quasi homines, ut et ruinae nobis ad cautionem et paenitudinis ad salutem exempla, praeberent, quis in lubrica uia lapsum non metuat?

procul sint a conuiuiis tuis Phasides aues, crassae turtures, attagen Ionicus et omnes aues, quibus amplissima patrimonia auolant, nec ideo te carnibus uesci non putes, si suum, leporum atque ceruorum et [*]( lcf. Act. 11,30 2cf. ITim.5,16 4 cf. I Reg. c. 2-4 6*ITim.2,15 7 *I Tim. 5, 22 10*ITim.5,6 11 cf. Act. 9,15 12IICor.l3,3 15*Rom.7,19 16 *I Cor. 9, 27 18 cf. II Reg. c. 11-12 19 cf. III Reg. c. 11 cf. II Reg. 12, 25 22 cf. Horat. epod. 2, 54 ) [*]( 1 praeuidebat LID quorum] de quibus B quibus W 2 operibus W 3 queunt g 4 pr. et s.l.I probabit LI probat WB hely Ip.c. 5 e] hec W 6 permanser L pr. et om. B 7 timotee B t(th I)imotheae LWD, Ia.r. 8 sin. quippiam] quid sin. D de te om. TF habundantia WB 9 sum s.l.I, om. L 10 intellegere W 12 teshauro W agebat LWD,Ia.c. 13 xpi ID 15 hoc om. B lQpr. et om. D ideo D subitio W castigo D et redigo om. D seruitute L 19 salamon LI sunt uicti B sunt om. W 20 plenitudinis Dp.c.m2 21 metuat WB timeat cet. 22 conuiis LIa.c. crassi WB turt.] uirtutes D actagen L coctagen W et tagen D et atagen I 23 ampla B uolant W 24 carnes W suem leporem W\' quadripedum W )

96
quadrupedum animantium esculentias reprobes. non enim haec pedum numero, sed suauitate gustus iudicantur. scimus ab apostolo dictum: omnis creatura dei bona et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. sed idem loquitur: bonum est uinum non bibere et carnem non manducare et in alio loco: uinum, in quo est luxuria.