Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Profectique de Helim castra metati sunt ad Mare Rubrum.
Mare Rubrum, quod Hebraice dicitur \'iam suph\', septima mansio est. et quaeritur, quomodo post transitionem Maris Rubri et fontis Marae et Helim rursum ad Mare Rubrum uenerint, nisi forte in itinere pergentibus sinus quidam maris occurrerit, iuxta quem castra metati sunt. aliud est enim transire per mare, aliud in proximo figere tabernacula.
ex quibus monemur etiam post euangelicam [*]( . 2 cf. Ezech. 34, 17-31 4 Ps. 28, 1 11 cf. Luc. 6, 13 et 10, 1 13 cf. I Cor. 15, 5-7 18 *Num. 33, 10- ) [*]( 2 ezechihel Qp.c. hiezetihel X ezechielem OB iudicaturos 0 se esse Q esse Xa.c.m2B 3 conculcarint Q 4 uiges. Q 5 sexta W 6 purismi 1V 7 prorupit 0 de om. W 8 der. aquae] deriuata ea que B deriuata sunt ea quae 0 diriuatae WQ tot. aquae W 9 has s.l.m2X creuerunt g 10et]adTF intellig. WOB 11 lucas OB lucta Xa.c.mZ testante] dicente Q aitO,om.B 12 minores W dom. ante se 00 13 primo 2 14 XIQ uoluitOB 15 huius 0 16 uict. om. Q 18 helym 0 heli B Elim g 20 Mare Rubr. om. Q supph B sup W 21 et om. OB transionem WO,XBa.c. fontes X 22 marę Q mare cet. Mara g et helim in mg. X, om. Q elim B 23 itenere X quidem W occurrit QB 24 sint Xp.r. enim est 0 transsire W passim per om. OB 25 monetur B mouemur W )
[*]( $ ) sed scriptum est pro ea, quod de Mari Rubro uenerint ad desertum. Sin, quae est inter Helim et Sinai, quinta decima die mensis secundi egressionis eorum ex Aegypto, id est tricesima prima, postquam egressi sunt de Ramesse.
Et profecti de Mari Rubro castra metati sunt in solitudine Sin.
Octaua mansio, licet iuxta ordinem Exodi septima sit. sed sciendum, quod omnis usque ad montem Sinai heremus Sin uocetur et ex, tota prouincia etiam locus unius mansionis nomen acceperit, sicut et Moab tam urbis quam prouinciae nomen est. in hac solitudine quinque mansiones: iam suph, de qua supra diximus, et heremus Sin et Dephca et Halus et Raphidim, de quibus loquemur in consequentibus.
Sm autem interpretatur rubus uel odium, quorum utrumque facit ad mysticos intellectus, quod, postquam uenerimus ad eum locum, de quo nobis sit dominus locuturus, grande odium mereamur inimici. tunc uidebimus ardere rubum et non comburi, inflammari ecclesiam persecutionibus et eam loquente in illa domino non perire. et nota, quod in octaua mansione, in qua torcularia nostra sunt, unde [*]( 9 cf. Ex. 16,1 13 *Num. 33,10—11 21 cf. Onom. s. 14,30; 21,2; 23,13; 30, 7 23 d. Ex. 3, 2-4 26 cf. Ps. 8, 1 ) [*](1 inter scripsi in WQ et in (in eras.) X et OB 3 sint [JOB etadmareO alt. mare om. W iasuph B 6 uener B qui] qui et g 9 est om. B eo WQ,Xp.c.m2 mare WO 10 syn 0 passim, sinon B quae (scil. mansio uel potius heremus, cf. l.16-17)] quod 0 elim B diae X,s.l.Q 11 ex] et B 13 mare W casta B 16 monte JV sinafi et om. WX 19suntmans. O mans. suut XB supph B. pr.et] uel (eras.) etfi 20 dephaca X d*pcha. (liti. post d euanida) Q Alus ςaliis B raphydim Q raphidin OB loquimur W,Xa.c. sequentibus 0 21 quor. utr.] quorumque (tru s.l.)Q. 23sitnobis ç: 24 et tunc X uidemus 0 rubrum W,Xa.r. 25 domino in illa O 26 torcolaria WQ.. )
Et profecti de deserto Sin castra metati sunt in Dephca. Nona mansio. hoc nomen apud Hebraeos κροῦσμα, id est pulsatio, dicitur, iuxta quod et dominus ait: pulsate et aperietur uobis. in libro autem Hebraicorum Nominum \'adhaesionem remissionemque\' transtulimus, quod lectorem turbare non debet. nec putet nos dissonantia scribere; ibi enim iuxta id, quod uulgo habetur, edidimus, si medium uerbum scribatur per beth litteram; hic autem in Hebraico uolumine scriptum repperi per phe, quod elementum magis pulsationem quam glutinum sonat. sensusque manifestus: post responsa domini, post octauum numerum resurrectionis Christi incipimus sacramenta pulsare.