Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
prudentem studiosumque lectorem rogatum uelim, ut sciat me uertere nomina iuxta Hebraicam ueritatem; alioquin in Graecis et Latinis codicibus praeter pauca omnia corrupta repperimus. et miror quosdam eruditos et ecclesiasticos uiros ea uoluisse transferre, quae in Hebraico non habentur, et de male interpretatis fictas explanationes quaerere, ut in praesenti pro Dephca legunt Raphaca litteram ponentes pro littera, eo quod res et daleth paruo apice distinguantur, et interpretantur \'curationem\' atque exinde tropologiam similem prosequuntur.
Et profecti de Dephca castra metati sunt in Halus. [*]( 2 *Esai. 54, 1 4 *Num. 33, 12 6 Matth. 7, 7 etc. 7 cf. Onom. s. 17, 21 13 sc. octaua littera alphabeti Hebraici uiiam significat, cf. Hieron. epist. XXX 5 et 7 23 *Num. 33, 13 ) [*]( 1 et om. X desert. -filii om. Q 4 inde pcpha B 5 hoc nomen s.l.m2X HQOVOFAA scripsi \'AQOV/ICI g KPYCMA (KPOCRU s.l.) X KPYCMCO W CKPYCMA Q KPICM B crismaO 6 apperietur Q 7 rem.] refert mansionemque Xp.c.m2 quem Q retentionemque c 8 transtullimus W statuimus 0 nec] ne W,Xp.r. 9 dissonantia Xp.c.m2B 10 litt. beth 0 bet B heth Q 11 reperi Xa.c.Q phe] hahem 0 haem B 12 quam om.Q est man. g 15 rigatum B uellem Q nomina] omnia Q iuxa X (sic semper fere -in hac epistula, sedreliquis locism2 corr.) 16 pauca] add. nomina W 17 reper. g inuenimus 0 alt. et om. B 19 malis W. fin etas W factas 0 facitis B in om. X 20 dephca (depcha XQ) legant pro raphaca (rapphaca W rapcha Q) W XQ raphcaOrabhca ex rabca B legant rephca g 21 deleth Xp.c.m20 delet W 22 trophologiam(h exp. X)WXB prosecuntur QO B persequun tur X prosequan- iurW 23 etSJ, om. cet. de om. WX depchafl dephacaWX alus Xa.c.,B (exaIÜs) )
Decima mansio in Exodo non habetur crediturque in Sin heremo contineri eodem narrante libro: profecta est omnis multitudo filiorum Israhel de heremo Sin per mansiones suas iuxta os domini et uenerunt Raphidim. ex quo perspicuum est plures mansiones unius regionis uocabulo demonstrari.
interpretatur Halus fermentum, quod tollens mulier miscuit farinae satis tribus, donec fermentaretur totum. in hac solitudine murmurat populus propter famem et conuersus respicit procul in nube gloriam dei accipitque uespere coturnicem et mane alterius diei manna. et nota in mansione decima fermentum poni et post esum carnium manna tribui inplerique scripturam: panem angelorum manducauit homo.
Profectique de Halus castra metati sunt in Raphidim; et non erat ibi aqua populo.
Undecima mansio est, quam uiolenter interpretatam in libro Hebraicorum Nominum repperi \'uidit os sufficiens eis\' aut certe \'uisio oris fortium\'; meliusque transfertur \'dissolutio fortium\' uel \'sanitas fortium\' siue iuxta proprietatem linguae Syrae \'remissio manuum\'. haec et in Exodo legitur post profectionem de heremo Sin.
queritur in ea populus ab ardore sitis; fons de petra Oreb erumpit et profluit et, quia temptauerunt deum, locus Raphidim \'temptationis\' quoque, id est \'massae\' sortitus est nomen. Moyses ascendit in montem; Iesus contra Amalec militat; ad crucis signum superatur inimicus; remissis orantis manibus hostis uictor insequitur.