Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de montibusAbarim castra metati sunt in cam pestribus Moab super Iordanen iuxta Hiericho ibique fixerunt tentoria a domo solitudinis usque ad Abel Sattim in planitie Moab.

In quadragesima secunda, quae et extrema mansio est, cursim, quae sint gesta, narremus. residens in ea populus a diuino Balaam, quem mercede conduxerat Balac, filius Sepphor, dei benedicitur iussione et maledictio mutatur in laudes.

audit uoces domini ex profano ore resonantes: orietur stella ex Iacob et , consurget homo de Israhel; et percutiet principes Moab et uastabit cunctos filios Seth et erit Edom hereditas eius. fornicatur cum filiabus Madian et Finees, filius Eleazar, zelatus zelum domini Zamri et scortum Madianitidem pugione transfigit; unde et accepit praemium in aeternam memoriam aluum uictimae. numeratur rursum populus, ut interfectis pessimis nouus dei populus censeatur.

interpellant quinque filiae Salphaad et iudicio domini hereditatem accipiunt inter fratres suos nec femineus a possessione dei sexus excluditur. Iesus Moysi in monte succedit et discit a lege, quae spiritaliter offerre debeat in ecclesia: primum quid per singulos dies, dein quid sabbato, quid in calendis, quid in calendis, quid in pentecoste, quid in neomenia mensis septimi, quid in ieiunio, eiusdem mensis die decimo, quid in scenopegia, quando figuntur tabernacula, [*]( 1 *Num. 33, 48-49 6 cf. ib. 22,1-12 9 *ib. 24,17-18 12 cf. ib. 25, 1-15 15 cf. c. 26 17 cf. ib. 27, 1-11 19 cf. ib. 27, 12-23 20 cf. ib. c. 28-29 ) [*]( 1 abarin B 2 moabi B iordanem QOB iericho 0 iherico B hericcho W 3 ad om. g 4 abelsatim Xa.c. belsatim B belsathym 0 belsaltim Q abel statim W,Xp.c. Abel Sitim g (ct. p. 86,13) planiciemOB 5 et W,X(eras.), om. cet. est om. B 6 qua X s W sunt 0 balaham B 7 in mercede W balaac W sephor 520 iussi(si X)one bened. WX 8 audiuit X uocem—resonantem X ex] et B 9 resonant W 12 filia OB 13 eleadar B zelo (0 in ras.) X zambriO zambrim lY 14 madianidem Xa.c.B manitiden W accipitO 15mem.] add. malo in mg. X aluum XO (ct. Hier. ep. LXIV1,2 et 2,1) album Q alium W armum B numerantur W enumeratur 52 16 populus in mg. X; add. numerantur et leuitae (-te)QOB utom.OB pop. deiO censeturO 17 salphad B salphat ex saphat 0 salphath 52 et] ex X et ex g 18 ne W sexus dni Q 19hiesus X mosi W montem OB 20 offerri W 21 dein XQ deinde cet. in sabbato Xp.c.O pasca XBa.c. 22 pentecosten WXO mensi X 23 scenophegia WQO scenopheia X cenophegia B )

85
quinto decimo die supradicti mensis.

uxorum et filiarumuotaabsque auctoritate patrum et uirorum cassa memorantur. bellum contra Madianitas et mors diuini Balaam et praedae diuisio et oblatio ex ea in tabernaculo dei. primus Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse citra Iordanen in heremo possessionem accipiunt; plurima enim habebant iumenta et necdum ad id uenerant, ut possent habitare cum templo. docetur populus, ut in terra sancta idola destruat et nullus de priori habitatore seruetur. describitur olim cupita prouincia et duarum semis tribuum hereditas separatur. numerantur tribuum principes, qui terram sanctam debeant introire.

quadraginta duas urbes cum suburbanis suis usque ad mille passus per circuitum Leuitae accipiunt, tot numero, quot et istae sunt mansiones. et adduntur fugitiuorum sex aliae ciuitates, tres intra Iordanen et tres trans Iordanen, ut sint simul quadraginta octo; qui fugitiuorum suscipi, qui interfici debeant et usque ad mortem pontificis maximi reseruari.

succedit Deuteronomium, secunda lex, meditatorium euangelii: ibique breuiter discimus, quae inter Pharan et Thobel et Laban et Aseroth et loca aurea, abiecto Iuda infelicissimo, undecim diebus uia de Choreb, per uiam montis Seir usque ad Cades-Barne Moyses populo sit locutus et extremum canat canticum. in quo apertissime synagoga proicitur et ecclesia domino copulatur: inpinguatus est et incrassatus ac dilatatus et recalcitrauit dilectus et oblitus est dei saluatoris sui. et iterum: generatio pessima, filii ineruditi ipsi ad aemulationem me prouocauerunt in eo, qui non erat deus. inritauerunt [*]( 1 cf. Num. c. 30 2 cf. ib. c. 31 4 cf. ib. c. 32 7 cf. ib. 33, 51-56 8 cf. ib.34, 1-15 9 cf. ib. 34,17-29 10 cf. ib. 35, 1-7 12 cf. ib. 35, 13-14 14 cf. ib. 35,16-25 17 cf. Deut. 1,1—3 20 cf. Deut. c. 32 21 *Deut. 32, 15 23 *Deut. 32, 20-21 ) [*]( 1 decima quinta g 3 balaan X 4 primi g tribus 0 dimidia 0 5 ultra X trans OB iordanem QOB passini 6 ut possint W ubi possent 0 cum] in B cum in 0 7 templum ducetur TF terra sancta] templo sancto 0 et om. 0 8 priore X et om. 0 9 duarum et semis B 10 sanctam] cunctamlF,Xa.c. 12 tot] in 0 numerum W 13 infra W citra X et-Iord. om. TF trans ex citra X 14 quid 0 interf. qui susc. 0 15 et] qui g reseruare WB 16 meditatorum B meditarium W mediatorium XOa.c. 17 ibique] ubi quoque 0 thobal W hobel X tophel O 18 aser. XO haser. TF asser. DB Azer. ς dierum ς 19rcoreb TFB seir Xp.c. sion W seon cet. ad om. Q moses 1F 20 sit loc. pop. 0 et ad (s.l.) X canit 0 22 ac] et 0 24 immolat. W 25 prouocarunt Qp.c. et init. 0 )

86
me in sculptilibus suis; et ego zelare eos faciam nationes et contra gentem stultam inritabo eos.

benedicuntur filii Israhel et rursus in Simeone ludas miserandus excluditur. ascendit Moyses ad montem Nabo, in; uerticem Phasga, quiest contra Hiericho, etostendit ei dominus omnem terram Galaad usque Dan et Nepthalim et Ephraim et Manassen et uniuersam terram Iuda usque ad mare magnum contra austrum

et regionem campestrem Hierichuntis, ciuitatis palmarum, usque Segor. quis potest tanta nosse mysteria? quis in extremis legis et huius uitae finibus constitutus intellegit semper sibi esse pugnandum et tunc plenam uictoriam dari, si fuerit in campestribus, si in Abel Sattim, quod interpretatur \'luctus spinarum\', fleuerit antiqua peccata et spinas, quae suffocauerunt sementem uerbi dei et de quibus propheta dicit: uersatus sum in miseri a, dum mihi configitur spina, et tunc praeparatus deficiente manna sub duce Iesu Iordanen transeat et circumcisus cultro euangelii primum comedat de caelesti pane et occurrat ei princeps exercituum dei, ut uerum pascha nequaquam in Aegypto, sed in finibus terrae sanctae comedat?

o profundum diuitiarum et sapientiae et scientiae dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae illius! quis sapiens et intelleget haec, intellegens et cognoscet ea? quia rectae uiae [*]( 3 cf. Deut. c. 33 4 * Deut. 34, 1-3 14 cf. Onom. s. 16,12 cf. Luc. 8, 7.11.14etc. 16*Ps.31,4 17 cf. Ios.5,12 cf. los. 3, 7-17 18 cf. los. 5, 2-9 19 cf. los. 5, 13-16 cf. Ios.5,10 * 21 *Rom. 11,33 23 *Os. 14, 9 (10) ) [*]( 1 eos] hos g 3 benedicentur X benedicunt W rursus] iterum WX in om. W symeone QO simone B 4 ascendis B moises B moses W 5 uertice QO B iericho (h s.l.) X iherico OB 6 usque ad QO B 7neptalim XOB Nephthalim g epraim W effraim QB manasse B manasse W uniuersa terra W 9 campestre B hiericontis Q iericliontis 0 iericuncte B hierichu cum eis W hierichofras. 2 litt.) c(u s.l.)n(c s.l.)tis X ciuitatibus Xp.c. lOpsalmorum (s eras.) W qui W 11 et om. 0 finibus om. W 13 abelstatim B abelsethim W belsatim 0 Abel Sitim ç 14 flerit W 15 sementem] septem W 16 miseriam OB confringitur W figitur Q 17 nunc Qa.r.OB iordanem [JOB 18 primo 0 19 pasca XB 20 sancte terre 0 comedet W 21 pr. et WX,om. cet. 23 uiae om. B illius] eius OB qui Xa.c.B intellegit W,Xa.c. 24 haec int. om. OB )

87
domini et iusti ambulabunt in eis, praeuaricatores autem corruent in illis.