Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Vereor, ne officium putetur ambitio et, quod illius exemplo facimus, qui ait: discite a me, quia mitis sum et humilis corde, gloriae facere adpetitione dicamur et non uiduam adloqui et in angustia constitutam, sed aulae nos insinuare regali et sub occasione sermonis amicitias potentium quaerere. quod liquido non putabit, qui scierit esse praeceptum: personam pauperis non accipies in iudicio, ne sub praetextu misericordiae, quod iniustum est, iudicemus.

unumquemque enim nostrum non hominum, sed rerum pondere iudicandum est. nec diuiti obsunt opes, si bene utatur, nec pauperem egestas commendabiliorem facit, si inter sordes et inopiam peccata non caueat. utriusque nobis testimonium et Abraham, patriarcha et cotidiana exempla subpeditant; quorum alter in summis diuitiis amicus dei fuit, alii cotidie in sceleribus deprehensi poenas [*]( 6 Matth. 11, 29 10 *Leu. 19, 15 12 cf. p. 122, 20 16 cf. Gen. 13, 2 17 cf. Jac. 2, 23 ) [*]( 1 ambulant Q 2 corruerunt W illis] add. explicit de mansionibus filiorum irhl quomodo egressi sunt de ęgipto et transierunt mari rubrum sicco uestigia et perrexerunt ad terram repromissionis de qua iurauit diis patribus nostris h(eras.)abraham isaac et iacob dicens semini uestro dabo terram hanc lacte et melle manante W explicit (seq. 4 uersus prorsus emnidi) Q ) [*](L — Coloniensis 35 s. IX. ) [*](I = Turicensis Augiensis 41 s. IX. ) [*](W i= Parisinus lat. 1868 s. IX. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X. ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ) [*]( ad saluinam L, I (in mg. m2 epistola consolatoria) ad saluinam (sabinam B) de morte nebridii (nibridii B) et de uiduitate seruanda WB ad saluinam consolatoria de nebridio et uiduitate seruanda D; Hieronymi nomen exhibent tituli in LI ) [*]( 6 faciamus W 7 uideam W alt. et om.L;I 8 angustiis I 10 qui] nisi qui B sciret W 11 nec B su praetextum ;Ia.c.ТV sub praetexto D 12 unumquodque (ct. p. 122,20) W unde quicquid B unusquisque ç enim] est B nostrum LX, om. cet. nominum coni. Vallarsius 13 iudicandus g bene L,l\' (eis add.m2) eis bene WDB 15 nobis] add. rei g 16 patriarchae I 17 celeribus B )

88
legibus soluunt.

adloquimur igitur-pauperem diuitemne, sciat ipsa, quae possidet; neque enim marsuppium eius discutimus, sed animae puritatem –, loquimur ad eam, cuius faciem ignoramus et uirtutes nouimus, quam nobis fama commendat, cuius uenerabiliorem pudicitiam adulescentia facit, quae mortem iuuenis mariti sic fleuit, ut exemplum coniugii dederit, sic tulit, ut eum profectum crederet, non amissum. orbitatis magnitudo religionis occasio fuit. Nebridium suum sic quaerit, ut in Christo praesentem nouerit.

cur ergo ad eam scribimus, quam ignoramus? triplex nimirum causa est: prima, qua pro officio sacerdotii omnes Christianos filiorum loco diligimus et profectus eorum nostra est gloria; altera, qua pater defuncti intima mihi necessitudine copulatus fuit; extrema, quae et ualidior, quod I filio meo Auito roganti negare nihil potui, qui crebris litteris inter- . pellatricem duri iudicis superans et multorum mihi, ad quos ante super eadem materia scripseram, exempla proponens ita suffudit pudorem negantis, ut plus considerarem, quid ille cuperet, quam quid me facere conueniret. 1

Alius forsitan laudet Nebridium, quod de sorore generatus Augustae et in materterae nutritus sinu inuictissimo principi ita carus fuit, ut ei coniugem nobilissimam quaereret et bellis ciuilibus Africam dissidentem hac uelut obside sibi fidam redderet. mihi a principio statim illud est praedicandum, quod quasi uicinae mortis praescius inter fulgorem palatii et honorum culmina, quae aetatem anteibant, sic uixit, ut se ad Christum crederet profecturum.

sacra narrat historia Cornelium, centurionem cohortis Italicae, in tantum [*]( 13 cf. Luc. 18, 1—8 25 cf. Act. c. 10 ) [*]( 1 diuitemne, sciat scripsi diuitem nesciat (sciat L, 2 p. c.) codd. diuitem ut nesciat g ipsaque W 2 marsupium la.c.DB 5 aduliscenciam W sic om. W 6 tulit] extulit Ip.c.m2WB (uerba ut exemplum-ext. bis W) crederes g 7 amissum Dp.c.m2 8 quaerit L,Ia.c.m2 quaerit absentem cet. 9 quia B 10 sacerdoti L sacerdotali B 11 quo I quia B intimat Dp.c. 12 extremaquae LW,2a.c.m2 13 Auito] couito W nihil] non B 14 iud.] add. uiduam g 15 materiam W suffidit W 18 laudet ex ladet (in mg.m2 al ledet) I ledet L 19 in] inter D 20 et s.l.I,om.L 21 affr. LIB african D hac D ac cet. obside Bp.c. obsede W obsidem cet.. sibi s.l.H,om.L 23 fulgori L honorem W aetate W 24 antibant B perfecturum Wp.r. 25 ystoria ex istoria I cornilium W choortis W in tantum — p. 89, 6 Ital. in mg. B )

89
acceptum deo, ut angelum ad eum mitteret et omne mysterium, quo Petrus de circumcisionis angustiis transferebatur ad praeputii latitudinem, ad illius merita pertineret, qui primus ab apostolo baptizatus salutem gentium dedicauit. scriptumque est de eo: erat uir quidam in Caesarea nomine Cornelius, centurio cohortis, quae dicitur Italica, religiosus et timens deum cum omni domo sua, faciens elemosynas multas plebi et orans deum semper.

quidquid de illo dicitur, hoc nomine commutato in Nebridio meo uindico. sic religiosus fuit et amator pudicitiae, ut uirgo sortiretur uxorem; sic timens deum cum uniuersa domo sua, ut oblitus dignitatis omne consortium cum monachis haberet et clericis tantasque elemosynas faceret in populis, ut fores eius pauperum atque debilium obsiderent examina; certe sic semper orans deum, ut illi, quod optimum esset, eueniret.

raptus est, ne malitia inmutaret mentem eius, quia placita deo erat anima illius. unde et ego possum uere super eo abuti apostoli uoce dicentis: in ueritate cognoui, quoniam non est personarum acceptor . deus, sed in omni proposito, qui timet deum et operatur iustitiam, acceptus est illi. nihil nocuit militanti paludamentum et balteus et apparitorum cateruae, quia sub habitu alterius alteri militabat, sicut e contrario nihil prodest aliis uile palliolum, furua tunica, corporis inluuies et simulata paupertas, si nominis dignitatem operibus destruant.

legimus et in euangelio de alio centurione domini testimonium: nec in Israhel tantem fidem inueni. et ut ad superiora redeamus, Ioseph, qui et in egestate et in diuitiis dedit experimenta uirtutum, qui seruus et dominus docuit animae libertatem, nonne post Pharaonem regis ornatus insignibus sic deo [*]( 4 *Act. 10,1—2 14 *Sap. 4,11.14 16 * Act. 10,34-35 24Luc.7,9 25 cf. Gen. c. 39-50\' ) [*]( 1 angelus Ip.c.m2 mitteretur Ip.c.m2 omnem L,IDa.r. 2 ad s.l.l,om.L 3 pertinere DB pertinere doceret g prius LD,la.c. 4 dedicabit L quidem uir B 6 et] ac B 7 et 12 elemosin. SB e(ae)Iimosin. LW multas om.B 11 dignitates W cum om.1V 13 atque] ac D 14 esset] seq. ras. 2 lite. I ueniret D mutaret W 15 erat deo D 16 sup. eo uere D uocem LD,Ia.r. 17 comperi B quia I 19 pallud. B padul. D 20 baltheus L1 balteos 1V 21 aliis nih. prod. aliis 1V aliis nih. prod. g palliorum D 23 destruat B 25 ut omJV red.] ueniamus TF perueniamus B alt. et et alt. in om.B 26 qui] qui et g seruos et dominos LID 27 pharahonem X faraonem W regiis Ip.c.WB )

90
carus fuit, ut super omnes patriarchas duarum tribuum pater fieret? Danihel et tres pueri sic praeerant Babyloniae operibus et erant inter principes ciuitatis, ut habitu Nabuchodonosor deo mente seruirent. Mardocheus et Hester inter purpuram, sericum et gemmas superbiam humilitate uicerunt tantique fuere meriti, ut captiui uictoribus imperarent.