Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Asion - Gaber castra metati sunt in deserto Sin, haec est Cades.

Quaeritur, cur octaua mansio nunc tricesima tertia esse dicatur. - sed sciendum, quod prior per samech litteram scribitur interpretaturque \'rubus\' siue \'odium\', haec autem per sade et uertitur in \'mandatum\'. illudque, quod iungitur, Cades non, ut plerique aestimant, \'sancta\' dicitur, sed \'mutata\' siue \'translata\'.

legimus in Genesi iuxta Hebraicam ueritatem, ubi ludas meretricem putans Thamar dona transmittit et sequester munerum interrogat ubi est cadesa? hoc est \'scortum\', cuius habitus a ceteris feminis inmutatus est. in multis quoque locis hoc idem repperimus. sin autem \'sancta\' interpretatur, xatadvvicpnaoLV intellegendum, quomodo Parcae dicuntur ab eo, quod minime parcant, et bellum, quod nequaquam bellum sit, et lucus, quod minime luceat.

in hac mansione moritur Maria et sepelitur et propter aquas contradictionis Moyses et Aaron offendunt dominum et prohibentur transire Iordanen missisque nuntiis ad Edom transitus petitur nec inpetratur: quis timeret post tantos profectus murmur populi et offensam magistrorum et uiae transitus denegatos?

uidetur mihi in Maria prophetia mortua, in Moyse et Aaron legi et sacerdotio Iudaeorum finis inpositus, quod nec ipsi ad terram repromissionis transcendere ualeant nec credentem populum de solitudine huius mundi educere. et nota, quod post mortem prophetiae et aquas contradictionis Idumaeum carneum atque terrenum transire non possint et cum multis precibus et conatu uiam non [*](1 *Num. 33, 36 5 cf. p. 59, 21 cf. Onom. s. 15, 1; 71, 9; 81,17 7 cf. Onom. s. 4, 4; 12, 18; 17, 3; 26, 4; 48, 12; 57, 6 9 *Gen. 38, 21 14 cf. Num. 20, 1 15 cf. Num. 20, 12-13 16 cf. Num. 20, 14-21 18 cf. Num. 20, 2-5 21 cf. Hebr. 11, 9 23 cf. Num. 20,18 ) [*]( 1 asyong. 0 siong. Wa.c. 2 syn 0 est om. W 4 litt. om. W et interpr. 0 5 sade] se B et om. 0 deuertitur B 6 exestimant W 7 sancta] escam W 8 tamar B 9 transmisit g numerum Xp.c. interrogabat W cadessa B cadesan (n add. m2) X hic Xp.c. 10 pr. est om. W a om. W 11 sancta] s.l.add. cades X escam W 12 KUCTAMO PACIN W per katha antifrasin 0; add. est g quoque modo B parche W dicitur W 15 aquam X moses W 16 iordanem OB 17 petitus W impetratus W quis non X qui si B quod si 0 18 offensas (alt. s ex e) W 19 denegatus Xa.c.B denegatur W mose W 20 et s.l.B 21 terram] litteram B transcedere X trancendere B crescentem Xp.c. )

77
inpetrent, sed egrediatur Edom aduersus eos in populo multo et in manu forti. interpretatio quoque nominis morti et offensae et negato [*]( b ) transitui conuenit. ubi enim mandatum, ibi peccatum; ubi peccatum, ibi offensa; ubi offensa, ibi mors. haec est mansio, de qua psalmista canit: commouebit dominus desertum Cades.