Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Profectique de Cades castra metati sunt in Or monte, in extremo terrae Edom. ascenditque Aaron sacerdos in montem Or iuxta praeceptum domini et mortuus est ibi anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti, mense quinto, prima die mensis. eratque Aaron centum uiginti trium annorum, quando mortuus est in monte Or. et audiuit Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad Austrum in terra Chanaan, quod uenissent filii Israhel.

Tricesima quarta mansio est, quam plerique interpretantur \'lumen\', nec errarent, si per aleph litteram scriberetur; alii \'pellem\', et ipsi uerum dicerent, si esset ain positum; nonnulli \'foramen\', quod posset accipi, si heth haberet elementum. cum autem legatur per he, magis \'mons\' intellegitur et legi potest: ascendit Aaron sacerdos in montis montem, id est in uerticem eius.

ex quo animaduertimus non in monte simpliciter, sed in monte montis pontificem mortuum, ut dignus locus meritis illius monstraretur. moritur autem eo anno, quo nouus populus repromissionis terram intraturus erat, in extremis finibus terrae Idumaeorum. et quamquam in monte sacerdotium Eleazaro filio dereliquerit lexque eos, qui eam inpleuerint, perducat ad summum, tamen ipsa sublimitas non est trans fluenta Iordanis, sed in extremis terrenorum operum finibus. et plangit eum populus [*]( I1 cf. Num. 20, 20 3 cf. Rom. c. 7 5 Ps. 28, 8 6 *Num. 33, 37-40 I15 cf. Onom. s. 19, 29 23 cf. Hebr. 11, 9 24 cf. Num. 20, 28-29 26 cf. Num. 20, 30 ) [*]( 2 negatio transitu (add. i s. l.) B negationi et transitui 0 3 ibi add. et g 4 est om. W 6 et profecti g de Cades om. B hor 0 passim montem, ТV,Xa.c. 7 extrema W 8 monte W 11 CXX (add. 111 s.l.) X CXX 1F 12 canane(ę If7)us WB,Xa.c. Arad om. OB 13 canaan WB 17 ai g possitlFX 18 ethX te (exp.) elem. X elem. tuum B heJ heth W 19etlegi] elegi T7 20 id est om. B 21 monte B montis monte ç 23 populus om. B terram om. B 24 sacerdotalium B sacerdotalia cum 0 25 filio uestimenta OB derelinquerit W reliquerit Xp.c. 27 sed] et 1F )

78
triginta diebus.

Aaron plangitur, Iesus non plangitur. in lege descensus ad inferos, in euangelio ad paradisum transmigratio. audit quoque Chananaeus, quod uenisset Israhel, et in loco exploratorum, ubi quondam offendisse populum nouerant, ineunt proelium et captiuum ducunt Israhel. rursumque in eodem loco pugnatur: ex uoto uictor uincitur, uicti superant appellaturque [*]( .5 ) nomen Horma, id est anathema. eadem dicere mihi non est pigrum, legentibus necessarium, quod semper humanus status in huius saeculi uia fluctuet et alius in ualle, alius in campis, alius moriatur in monte, nec in monte simpliciter, sed in montis monte, id est in excelso uertice. cumque nos dei auxilio destitutos hostis inuaserit duxeritque captiuos, non desperemus salutem, sed iterum armemur ad proelium. potest fieri, ut uincamus, ubi uicti sumus, et in eodem loco triumphemus, in quo fuimus ante captiui.